라틴어 문장 검색

Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat, et Cato vino laxabat animum curis publicis fatigatum, et Scipio triumphale illud ac militare corpus movebat ad numeros, non molliter se infringens, ut nune mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 148:2)
hic licet multi complexibus tuorum tripudiantes adhaerescerent, in te maximus tamen laetitiae popularis impetus congerebatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 6:1)
erumpunt igitur agmine e castris tripudiantes more suo, repentinaque eorum audacia terrorem hosti paulo ante ultro lacessenti incussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 335:1)
in Asia Phrygiam utramque - alteram ad Hellespontum, maiorem alteram vocant - et Mysiam, quam Prusia rex ademerat, ei restituerunt, et Lycaoniam et Milyada et Lydiam et nominatim urbes Tralles atque Ephesum et Telmessum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 483:1)
an per omnes amfractus viarum, cum ad bivia consisteres ut, quo flexisset agmen Attalus, Eumenis frater, eo consul mercennarius cum exercitu Romano sequereris, Pisidiae Lycaoniaeque et Phrygiae recessus omnes atque angulos peragrasti, stipem ab tyrannis castellanisque deviis colligens?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 567:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION