-
Delectat Marium si perniciosus ichneumon, Pica salutatrix si tibi, Lause, placet;
- (마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXVII3)
-
Inde salutatus picae respondet arator, Hinc prope summa rapax miluus astra volat.
- (마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV4)
-
Pica loquax certa dominum te voce saluto:
- (마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXVI Pica1)
-
tremere omnia in consequentibus quid sit 'omnia' docuit dicendo 'liminaque laurusque dei'. et hoc augurium iuxta auguralem disciplinam dictum est, quod appellatur tripudium sonivium, id est a sono, ad quod pertinet si arbor sponte radicitus cadat, si terra tremat:
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 901)
-
maioribus avspiciis] [ergo] maiora sunt, quibus praeter tripudium auspicari ius est neque precatio adhibetur, sicut hoc loco nullum deum precatur Aeneas.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3746)
-
nam altera est pica.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1907)
-
dicitur etiam ideo a novo marito nuces spargi debere, quod proiectae in terram tripudium solistimum faciant, quod auspicium ad rem or- diendam optimum est:
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2913)
-
"Clodius scilicet et Flaminius et Iunius ideo exercitus perdiderunt, quod pullorum solistimum tripudium exspectandum non putaverunt."
- (미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:2)
-
Idem cum tripudio auspicaretur, pullarius diem proelii committendi differebat.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 112:4)
-
Si enim fatum fuit classes populi Romani bello Punico primo, alteram naufragio, alteram a Poenis depressam, interire, etiamsi tripudium solistumum pulli fecissent L. Iunio et P. Claudio consulibus, classes tamen interissent.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 28:8)
-
Etenim, ut sint auspicia, quae nulla sunt, haec certe, quibus utimur, sive tripudio sive de caelo, simulacra sunt auspiciorum, auspicia nullo modo.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 104:7)
-
Quo antiquissumos augures non esse usos argumento est, quod decretum collegii vetus habemus omnem avem tripudium facere posse.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 108:2)
-
Itaque nec amnis transeunt auspicato nec tripudio auspicantur.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 113:1)
-
Idem cum tripudio auspicaretur, pullarius diem proeli committendi differebat.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 112:4)
-
si enim fatum fuit classes populi Romani bello Punico primo, alteram naufragio, alteram a Poenis depressam, interire, etiamsi tripudium solistimum pulli fecissent L. Iunio et P. Claudio consulibus, classes tamen interissent.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 28:9)