라틴어 문장 검색

Dicas, quaeso, quae causa difficile digestu facit isicium, quod ab insectione insicium dictum amissione n littera postea quod nunc habet nomen optinuit, cum multum in eo digestionem futuram iuverit tritura tam diligens et quicquid grave erat carnis absumpserit consummationemque eius multa ex parte confecerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 1:3)
Levitas enim quam tritura praestitit facit ut innatet udo cibo quem in medio ventris invenerit, nec adhaereat cuti ventris de cuius calore digestio promovetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 2:3)
cum magno veniet tritura calore aut aestus nimios fore significat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1901)
Si superant fetus, pariter frumenta sequentur magnaque cum magno veniet tritura calore;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:5)
non minus est admirandum de cupresso et pinu, quod eae habentes umoris abundantiam aequamque ceterorum mixtionem, propter umoris satietatem in operibus solent esse pandae, sed in vetustatem sine vitiis conservantur, quod is liquor, qui inest penitus in corporibus earum, habet amarum saporem, qui propter acritudinem non patitur penetrare cariem neque eas bestiolas, quae sunt nocentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장41)
Fieri autem hoc naturaliter ideo videtur, quod acer et acidus sucus subest in ea terra, per quam egredientes venae intinguntur acritudine, et ita, cum in corpus inierunt, dissipant quae ex aquarum subsidentia in corporibus et concrescentia offenderunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장72)
ergo cum has res ante oculos ita fieri videamus, ratiocinemur isdem rationibus ex acidis propter acritudinem suci etiam calculosos e natura rerum similiter posse curari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장79)

SEARCH

MENU NAVIGATION