라틴어 문장 검색

Hec est que primos casus primeque parentis Abstersit maculas, uincens uirtute reatum, Diruta restituens, reddens ablata, rependens Perdita, restaurans amissa, fugata repensans, Post uespertinos gemitus noua gaudia donans, Post mortis tenebras uite nouitate relucens;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:2)
Qualiter ergo malum superet morbumque recidat, Putrida membra secet, ne pars sincera trahatur, Occurrat uicio, ne totum diruat orbem, Vix cognoscit adhuc, sed tandem freta sororum Colloquio, meliore uia procedit, in istud Consilium ueniens, ut totum uiribus unum Cudat opus, per quod proprio succurat honori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:6)
Alii, qui in vertice montis liberari sperabant, ab insequentibus peregrinis trucidati sunt, alii, a cacumine montis praecipitati, in ipsius Danubii undis absorpti sunt, sed plures navigio elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:15)
Qui illico septem ratibus invecti, septem naviculas Pincenariorum submerserunt cum inhabitantibus, septem tantum vivos captivantes, quos in praesentiam Petri adductos ex praecepto illius trucidaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:12)
Sed Turci, qui foris erant, exeuntes et fugientes ense trucidabant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:11)
Est autem supra littus maris, juxta praedictum Civitot, praesidium quoddam antiquum et desertum, ad quod, tria millia peregrinorum, fugam arripientes, ingressi sunt dirutum praesidium pro spe defensionis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:6)
mulieres pariter trucidaverunt, pueros teneros cujusque aetatis et sexus in ore gladii percusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:6)
Pontes enim longa vetustate dirutos reparaverant, per quos transire possent paludes et fluvios in terram Russiae, si necessitate cogerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:4)
Dux Godefridus et Boemundus, non equo tardantes, laxis frenis per medios hostes advolant, hos lanceis perforantes, hos ab equis dejicientes et socios saepe hortantes, ad trucidandos hostes virili admonitione consolantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:11)
Turci quidem castra nostra irruperunt, et per vallem, quae dicitur Ozellis vel terribilis, descendentes ad vallem Degorganhi peregrinos trucidare non cessant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 80:5)
hortatur socios, circumquaque concurrentes ut feriant et trucident, et ab insecutione illorum nunquam retardari aut manus continere videantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:8)
Egressi autem in viros Christianos, qui per prata ante urbem membra fessa sopori dederant, subito irruunt, alios decollantes, alios trucidantes, alios sagittis transfigentes, neminem aut paucos de omnibus vitae relinquentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 24:4)
humi in brevi muros illius dejecit, portas et vectes ferreos diruit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 30:3)
similiter castrum pastorum expugnatum diruit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 52:2)
Alexandriam minorem portis et muris dirutis subjugatam obtinuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 52:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION