라틴어 문장 검색

nec melius de se cuiquam sperare propinquo concedet iuvenis, qui radere tubera terrae, boletum condire et eodem iure natantis mergere ficedulas didicit nebulone parente et cana monstrante gula;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV2)
Rumpimus altricem tenero quae vertice terram Tubera, boletis poma secunda sumus.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, L Terrae tubera1)
Recte, videbo te in publicum, mus, immo terrae tuber:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:12)
At nunc levior aere vel rotundo horti tubere, quod creavit unda, ridentes fugis et times puellas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:19)
Auxerat articulos macies, genuumque tumebat orbis, et inmodico prodibant tubere tali.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 83:5)
Praeterea colaphis tuber est totum caput.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 284)
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et tertia succedant et quae pars quadret acervum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 616)
qui, ne tuberibus propriis offendat amicum, postulat, ignoscet verrucis illius:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:27)
Debilem facito manu, debilem pede coxo, Tuber adstrue gibberum, lubricos quate dentes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 11:1)
Invenitur, qui velit adactus ad illud infelix lignum, iam debilis, iam pravus et in foedum scapularum ac pectoris tuber elisus, cui multae moriendi causae etiam citra crucem fuerant, trahere animam tot tormenta tracturam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 14:2)
aliter in quemque saeuiens ossifragus iste alterius brachia amputat, alterius eneruat, alium distorquet, alium delumbat, alterius diminutas scapulas in deforme extundit tuber et risum crudelitate captat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:3)
Tuber quidam tyranni gladio divisit, qui ad occidendum eum venerat ;
(세네카, 행복론, Liber II 83:6)
Alterius comminutas scapulas in deforme tuber extundit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.7)
ab ortu lacum porticus intuetur, magis rotundatis fulta coluriis 1 quam columnis invidiosa monobilibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 10:1)
igitur hic tu, quantum recordor, citos iambos, elegos acutos ac rotundatos hendecasyllabos et cetera carmina musicos flores thymumque redolentia, nunc Narbonensibus cantitanda, nunc Biterrensibus, ambigendum celerius an pulchrius elucubrasti, apud aequaevos gratiam tuam, famam apud posteros ampliaturus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION