라틴어 문장 검색

quem inter medios certaminum turbines oppetisse, vel certe ad tugurium confugisse, ubi aestimatus est vi periisse flammarum, penitus ignorabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 2:2)
PHILOSOPHUM nomine Peregrinum, cui postea cognomentum Proteus factum est, virum gravem atque constantem, vidimus, cum Athenis essemus, deversantem in quodam tugurio extra urbem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 2:1)
Nam incendio fere tuta est Alexandrea, quod sine contignatione ac materia sunt aedificia et structuris ac fornicibus continentur tectaque sunt rudere aut pavimentis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:6)
iungaturque tugurium, quod et custodes habitent, et quo condatur instrumentum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 3:3)
an melius hibernavisse in extrema Cappadocia, raptim erectis tuguriis, quam in sede regni modo retenti?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장5)
ad coercendas inundationes alueum Tiberis laxauit ac repurgauit completum olim ruderibus et aedificiorum prolationibus coartatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 30장 1:3)
ac ne non hinc quoque quantum posset praedae et manubiarum inuaderet, pollicitus cadauerum et ruderum gratuitam egestionem nemini ad reliquias rerum suarum adire permisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 38장 3:1)
ipse restitutionem Capitolii adgressus ruderibus purgandis manus primus admouit ac suo collo quaedam extulit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 5:3)
Incolae nemoris, quos Hammonios vocant, dispersis tuguriis habitant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 22:1)
et incolae, qui sparsis tuguriis habitabant, cum se callibus inviis saeptos esse credidissent, ut conspexere hostium agmen, interfectis, qui comitari rugientes non poterant, devios montes et nivibus obsitos petiverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 16:3)
Tuguria latere crudo struunt et, quia sterilis est terra materia nudo etiam montis dorso, usque ad summum aedificiorum fastigium eodem laterculo utuntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 9:1)
Si qui tuguria barbarorum adire potuerunt, celeriter refecti sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 17:1)
Illi numquam ante in terris suis advena viso cum armatos repente conspicerent, exanimati metu, quidquid in tuguriis erat, adferebant, ut corporibus ipsorum parceretur, orantes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 18:1)
Rex unus tanti mali patiens circumire milites, contrahere dispersos, adlevare prostratos, ostendere procul evolutum ex tuguriis fumum hortarique, ut proxima quaeque suffugia occuparent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 10:1)
Illi scrutati omnia tuguria tandem latentes repperere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION