라틴어 문장 검색

Nec apud eos extra regales mensas hora est praestituta prandendi, sed venter uni cuique velut solarium est, eoque monente quod incident editur, nec quisquam post satietatem superfluos sibi ingerit cibos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 77:1)
Hostiles tamen agros omni frugum genere divites, cum segetibus et tuguriis inflammari permisit, ita demum cum usui necessaria abunde sibi quisque collegisset, et hoc modo sauciabatur salus hostium nesciorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 14:1)
Nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium potest.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 4:2)
Nec enim ulla sunt illis vel tuguria, aut versandi vomeris cura, sed carne et copia victitant lactis, plaustris supersidentes, quae operimentis curvatis corticum per solitudines conferunt sine fine distentas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 18:1)
Nec templum apud eos visitur aut delubrum, ne tugurium quidem culmo tectum cerni usquam potest, sed gladius barbarico ritu humi figitur nudus, eumque ut Martem, regionum quas circumcolunt praesulem, verecundius colunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 23:1)
quem inter medios certaminum turbines oppetisse, vel certe ad tugurium confugisse, ubi aestimatus est vi periisse flammarum, penitus ignorabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 2:2)
Ad quam, cum ante solarium multa regi afferens dona staret, Karolus ait:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 15 18:2)
Ut illum di perdant, primus qui horas repperit, Quique adeo primus statuit solarium, Qui mihi comminuit misero articulatim diem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 6:2)
Nam unum me puero venter erat solarium Multo omnium istorum optimum et verissimum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 6:3)
Itaque adeo iam oppletum oppidum est solariis, Maior pars populi iam aridi reptant fame.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 6:6)
PHILOSOPHUM nomine Peregrinum, cui postea cognomentum Proteus factum est, virum gravem atque constantem, vidimus, cum Athenis essemus, deversantem in quodam tugurio extra urbem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 2:1)
Pars autem exterior solarii inferioris versus hortum, quatenus ad duo latera, convertatur in specum sive cavernam (grottam moderni vocant) ad umbram et aestivationem, apertam aut fenestratam tantum ex parte horti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:3)
Haec autem quae diximus supra secundum solarium collocentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:9)
At latus transversum solarii inferioris versus hortum convertatur in porticum speciosam, patentem, et columnis fultam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:10)
Rursus, supra solarium tertium ex omnibus tribus lateribus statuantur porticus elegantes, columnares, et aperate ad prospectum et refrigerium horti excipiendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION