라틴어 문장 검색

primo seminatores litium qui curias tumescere faciunt, populum tabescere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:5)
Igitur cum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare oportet ei potui tepidam aquam subsalsam et vomere eum cogere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장11)
Igitur cum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare oportet ei potui tepidam aquam subsalsam et uomere eum cogere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 3:1)
Igitur quum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare ei oportet potui tepidam aquam subsalsam, et vomere eum cogere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 3:1)
Postquam obsitus aevo semivir excelsam rerum sublatus in arcem, quod nec vota pati nec fingere somnia possent, vidit sub pedibus leges subiectaque colla nobilium tantumque sibi permittere fata, qui nihil optasset plus libertate mereri, iamiam dissimulat dominos alteque tumescunt serviles animi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:97)
gemuit Nysaeo palmite felix Hermus et aurata Pactolus inhorruit urna totaque summissis fleverunt Dindyma silvis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:112)
hinc animo frustra tumuistis inani?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:144)
matura tumescit virginitas superatque nives ac lilia candor et patrium flavis testatur crinibus Histrum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae71)
cum languida cessant flumina, tum Nilus mutato iure tumescit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus12)
quemque utero inclusum Mariae mox numine viso virginei tumuere sinus, innuptaque mater arcano stupuit compleri viscera partu auctorem paritura suum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore2)
sollers lusit hiems, imperfectoque rigore nobilior vivis gemma tumescit aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIII)2)
rabie succensa tumescit, contrahitur tepefacta metu.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:136)
tunc Acheronteos mutato gurgite fontes lacte novo tumuisse ferunt, hederisque virentem Cocyton dulci perhibent undasse Lyaeo.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:193)
quae sic aurifero Pactoli fonte tumescit Lydia, cum domitis adparuit Euhius Indis?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:38)
mox inpulsu aquilonis, simul sidere aequinoctii, quo maxime tumescit Oceanus, rapi agique agmen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION