라틴어 문장 검색

Proinde die secuto, cum certaretur asperrime, multique funderentur altrinsecus, et aequi vigores gesta librarent, imperator omnes aleae casus inter mutuas clades experiri festinans, cuneatim stipatus, densetisque clipeis ab ictu sagittarum defensus, veloci saltu comitantibus promptis, prope portam venit hostilem, crasso ferro crustatam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 14:2)
His raptim ac tumultuarie agitatis, cum operositas vinearum et aggerum impeditissima ceteris urgentibus cerneretur, machinam quae cognominatur helepolis, iussit expeditius fabricari, qua (ut supra docuimus) rex usus Demetrius, superatis oppidis pluribus, Poliorcetes appellatus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 18:1)
Et hoc disposito stipatus velitibus paucis, ipse quoque pedes civitatis situm diligenti inquisitione exploraturus, in perniciosas praecipitatus insidias, ex ipso vitae discrimine tandem emersit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 3:1)
Quae loca pinguia satis et cultu, quibus Coche (quam Seleuciam nominant) haut longius disparatur, ubi vallatis opere tumultuario castris, et exercitu omni per aquarum et pabuli opportuna biduo recreato, antegressus cum procursatoribus princeps, et civitatem desertam collustrans, a Caro principe quondam excisam, in qua perpetuus fons stagnum ingens eiectat, in Tigridem defluens, corpora vidit suffixa patibulis multa necessitudinum eius, quem prodidisse civitatem Pirisaboram rettulimus supra.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 3:1)
Quibus non sine magno terrore perspectis, stipatus armatarum cohortium globis, cum primatibus fidentissimus imperator, ut flagitabat maior vis et atrocior, lunari acie sinuatisque lateribus, occursuros hosti manipulos instruebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 16:1)
Iovianus, primicerius domesticorum protectorum, tumultuarie eligitur imperator.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장1)
Hisque sepultis, ut rerum angustiae permiserunt, prope confinia noctis, cum ad castellum Sumere nomine, citis passibus tenderemus, iacens Anatolii corpus est agnitum quod tumultuaria opera terrae mandatum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 4:1)
Finita oratione, quam auctoritas erexerat inopina, flexit imperator in suam sententiam universos, consiliique eius viam secuti, qui paulo ante flagrantissimis vocibus aliud postulabant, circumsaeptum et vexillis, agminibusque diversorum ordinum ambitiose stipatum, iamque terribilem, duxerunt in regiam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 11:1)
Ad hoc igitur dehonestamentum honorum omnium ludibriose sublatus, et ancillari adulatione, beneficii allocutus auctores, opesque pollicitus amplas et dignitates, ob principatus primitias, processit in publicum multitudine stipatus armorum, signisque sublatis erectius ire pergebat, circumclausus horrendo fragore scutorum, lugubre concrepantium, quae metuentes ne a celsioribus tectis, saxis vel tegularum fragmentis conflictaretur, densius ipsis galearum cristis aptabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 16:1)
pauca tamen interrupta et moribunda voce dicere iam exorsus, quibus stirpis propinquitatem imperatoriae praetendebat, leni paucorum susurro, pretio illectorum, deinde tumultuariis succlamationibus plebis, imperator appellatus incondite, petit curiam raptim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 18:2)
Hacque callida fraude bellatrices Thraciae gentes sine cruore , adminicula ausis tumultuariis maxima compararunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 5:2)
Hac sermonis placiditate molliti omnes, qui acriter venerant pugnaturi, signorum apicibus aquilisque summissis descivere libentes ad eum, et pro terrifico fremitu, quem barbari dicunt barritum, nuncupatum imperatorem, stipatumque de more, consentientes in unum, reduxerunt ad castra, testati more militiae Iovem, invictum Procopium fore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 17:1)
Aguntur autem nulla severitate regali, sed tumultuario primatum ductu contenti, perrumpunt quicquid incident.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 7:2)
Adversus quos Lupicinus properatione tumultuaria coactis militibus, temere magis quam consulte progressus, in nono ab urbe miliario stetit, paratus ad decernendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 9:1)
In cubiculum itaque reversus de genere tumultuario mortis mecum deliberabam.
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION