라틴어 문장 검색

Post diutinam ergo luctam palatii miles bino Britonis ictu summo ingenio in capite sine intermissione percussus tanta coepit oculorum turbatione gravari quod nihil poterat penitus visu percipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:22)
Verus autem amicus in amici adversitatibus fidelior invenitur et efficitur in omni turbatione constantior.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:10)
decretum [0439A] est communi benevolentia, propter nimietatem populi, exercitum in partes dividi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 6:2)
Nocte denique eadem, dolore ac languore corporis illius invalescente, [0579A] a suis, propter nimietatem tumultus navalis exercitas, Jerusalem se deferri jussit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:6)
Tandem hac fumi et caloris nimietate unanimiter oppressae matres cum pueris, quibus virorum solamen defecerat, licet inviti, processerunt, ac statim militibus in praedam dati sunt et divisi:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:11)
centum vero millia propter [0692B] nimietatem et diuturnam moram, in qua necessaria vitae minuebantur, in terram Corrozan redire decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 76:3)
Cham enim calor est, Chanaan turbatio eorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 3:2)
Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo, Apodemius quoad vixerat igneus turbarum incentor, raptos eius calceos vehens, equorum permutatione veloci, ut nimietate cogendi quosdam exstingueret, praecursorius index Mediolanum advenit ingressusque regiam, ante pedes proiecit Constantii, velut spolia regis occisi Parthorum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 2:1)
Nimietatem frigoris aut caloris, vel umoris vel siccitatis, pestilentias gignere philosophi et illustres medici tradiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 2:1)
In qua statione lenius recreati, cum ire protinus pergeremus, et incedendi nimietate iam superarer, ut insuetus ingenuus, offendi dirum aspectum, sed fatigato mihi lassitudine gravi levamen impendio tempestivum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 6:1)
gurgitum enim nimietate umectans diutius terras culturas moratur agrorum, parvitate autem minatur steriles segetes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 13:2)
Quibus abolitis, Octavianus Augustus Graecos secutus, hanc inconstantiam correcta turbatione composuit, spatiis duodecim mensium et sex horarum magna deliberatione collectis, per quae duodecim siderum domicilia sol discurrens motibus sempiternis anni totius intervalla concludit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 13:2)
Quae etiam si recta fuisse concesserit quisquam, erat tamen ipsa nimietas odiosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 22:1)
Unus tamen repertus, venam eius iterum saepiusque pungendo, ne guttam quidem cruoris elicere potuit, internis nimietate calorum ambustis, vel (ut quidam existimabant), arefactis ideo membris, quod meatus aliqui (quos haemorrhoidas nunc appellamus), obserati sunt gelidis frigoribus concrustati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 5:1)
igitur et inmodicae diuitiae uelut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam copiam, noxiam nimietatem.
(아풀레이우스, 변명 18:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION