-
Nec, si quid tribuas, iactatum saepius idem exprobrare soles nec, quos promoveris, alto turgidus adloqueris fastu nec prospera flatus attollunt nimios.
- (클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:76)
-
' turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumquediffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpanec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
- (호라티우스의 풍자, 1권, 10장21)
-
poena tamen praesens, cum tu deponis amictus turgidus et crudum pavonem in balnea portas, hinc subitae mortes atque intestata senectus;
- (유베날리스, 풍자, 1권, Satura I59)
-
steriles moriuntur, et illis turgida non prodest condita pyxide Lyde, nec prodest agili palmas praebere luperco.
- (유베날리스, 풍자, 1권, Satura II80)
-
tum quibus aetatis freta primitus insinuatur semen, ubi ipsa dies membris matura creavit, conveniunt simulacra foris e corpore quoque, nuntia praeclari voltus pulchrique coloris, qui ciet inritans loca turgida semine multo, ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:19)
-
inritata tument loca semine fitque voluntas eicere id quo se contendit dira lubido, [incitat inritans loca turgida semine multo] idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 33:5)
-
At ille sima nare, turgidis labris Ipsa est imago Pannychi palaestritae.
- (마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXIX4)
-
Occurrit aliquis inter ista si draucus, Iam paedagogo liberatus et cuius Refibulavit turgidum faber penem:
- (마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVII3)
-
tribulaque genus vehiculi omni parte dentatum, unde te- runtur frumenta, quo maxime in Africa utebantur.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1641)
-
num manus adfecta recte est, cum in tumore est, aut num aliud quodpiam membrum tumidum ac turgidum non vitiose se habet?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:10)
-
turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur, gutture sulpureas lente exhalante mefites.
- (페르시우스, 풍자, satire 358)
-
Grandis et ut ita dicam pudica oratio non est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:7)
-
Ipsa roges, Zephyri veniant in lintea pleni, Ipsa tua moveas turgida vela manu!
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1129)
-
dic habilem, quaecumque brevis, quae turgida, plenam, et lateat vitium proximitate boni.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 94:2)
-
turgidam cutem repurgant vulnerum piamina.
- (프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae15)