라틴어 문장 검색

Quando et formosos saepe inveni pessimos, Et turpi facie multos cognovi optimos.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lanius et simius.6)
Est omnino iniquum, sed usu receptum, quod honesta consilia vel turpia, prout male aut prospere cedunt, ita vel probantur vel reprehenduntur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 7:2)
An hoc turpius, quod mali hominis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 5:4)
Vides, quae maxima credisesse mala, exiguum censum turpemque repulsam,quanto deuites animi capitisque labore;
(호라티우스의 첫번째 편지, 0123)
aut, si nihil malum, nisi quod turpe, inhonestum, indecorum, pravum, flagitiosum, foedum - ut hoc quoque pluribus nominibus insigne faciamus - , quid praeterea dices esse fugiendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 18:3)
itaque cum esset satis constitutum id solum esse bonum, quod esset honestum, et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae nihil valerent ad beate misereve vivendum, aliquid tamen, quod differret, esse voluerunt, ut essent eorum alia aestimabilia, alia contra, alia neutrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 65:3)
Aliunde igitur est quaerenda medicina, et maxime quidem, si, quid maxime consentaneum sit, quaerimus, ab is quibus, quod honestum sit, summum bonum, quod turpe, summum videtur malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 45:5)
praeclare, si Aristo Chius aut si Stoicus Zenon diceret, qui, nisi quod turpe esset, nihil malum duceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 27:2)
homo 245 27 258 7 440 12 - in perturbationes non incidunt 376 25 bibliotheca 283 2 bonus = omnibus virtutibus instructus, sapiens 417 1719 (428 15) - omnes boni beati 41716 ac passim usque ad 4397 (negaverat auditor 410 27) bonum nihil nisi quod honestum (virtus), malum nihil nisi quod turpe (vitium, culpa) 295 11 336 1 356 18 357 29 413 7sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.33)
antequam turpis macies decentis occupet malas teneraeque sucus defluat praedae, speciosa quaero pascere tigris "vilis Europe" pater urget absens:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2718)
Virtus est vitium fugere et sapientia prima stultitia caruisse, vides, quae maxima credis esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, quanto devites animi capitisque labore;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 121)
Bona et mala, honesta et turpia, iusta et iniusta, pia et impia, virtutes ususque virtutum, rerum commodarum possessio, existimatio ac dignitas, valitudo, vires, forma, sagacitas sensuum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 58:6)
Sciat nec malum esse ullum nisi turpe nec bonum nisi honestum.
(세네카, 행복론, Liber VII 11:1)
stat chaos densum tenebraeque turpes et color noctis malus ac silentis otium mundi vacuaeque nubes.
(세네카, Hercules Furens 12:42)
Auctor malus vel rem bonam turpem facit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A37)

SEARCH

MENU NAVIGATION