라틴어 문장 검색

certe tute iubebas animam tradere, inique, me inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 306)
Nunc age, res quoniam docui non posse creari de nihilo neque item genitas ad nil revocari, ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis, quod nequeunt oculis rerum primordia cerni, accipe praeterea quae corpora tute necessest confiteare esse in rebus nec posse videri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:9)
namque canes ut montivagae persaepe ferai naribus inveniunt intectas fronde quietes, cum semel institerunt vestigia certa viai, sic alid ex alio per te tute ipse videre talibus in rebus poteris caecasque latebras insinuare omnis et verum protrahere inde.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:16)
ut si forte manu quamvis iam corporis ipse tute tibi partem ferias atque experiare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:13)
Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:1)
Quae bene cum videas, rationem reddere possis tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 21:1)
et tamen implicitus quoque possis inque peditus effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes et praetermittas animi vitia omnia primum aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:6)
Negare iussi, pernegare non iussi.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXI3)
Adlatres licet usque nos et usque Et gannitibus inprobis lacessas, Certum est hanc tibi pernegare famam, Olim quam petis, in meis libellis Qualiscumque legaris ut per orbem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LX1)
sciendum autem est, has particulas 'met' 'piam' 'te', ut egomet quispiam tute et similia ornatus causa poni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2074)
pauca tibi e multis duo se dicit esse dicturum, quemadmodum possit tute navigare, et quibus signis Italiae regna cognoscat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3771)
at vero cum proferimus 'memet' et 'tute', ultimae breves sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6064)
quas particulas volunt non nulli significare quiddam, ut sit 'memet' me ipsum, 'tute' tu ipse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6066)
Nam etsi tute melius existimare videris de ea, si quam nunc habemus, facultate, tamen adulescentes quid in Latinis potius imitaremur non habebamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장 1:5)
At enim, quem ad modum tute dicebas, negat Epicurus diuturnitatem quidem temporis ad beate vivendum aliquid afferre, nec minorem voluptatem percipi in brevitate temporis, quam si illa sit sempiterna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 113:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION