라틴어 문장 검색

Qui uero solum posse desiderat profligat opes, despicit uoluptates honoremque potentia carentem, gloriam quoque nihili pendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:5)
Ab ea parte cum in proclive detruderentur hostes, multo tardius, sed tamen isdem dis adiuvantibus sinistro cornu mediaque acie totae profligantur copiae regis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:2)
ipse praesentem inopiam quibus poterat subsidiis tutabatur.
(카이사르, 내란기, 1권 52:7)
quod classem hostium primo impetu adveniens profligaverim?
(카이사르, 내란기, 2권 32:27)
qua miseri scapulas tutabimur arte?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:53)
hic est, quem totiens campis fudistis Achivis, quem discors odiisque anceps civilibus orbis, non sua vis tutata diu, dum foedera fallax ludit et alternae periuria venditat aulae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:219)
mox undare foro victrix opulentia linguae tutarique reos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:11)
non sic excubiae, non circumstantia pila quam tutatur amor.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:155)
nec pignora curas plus tua quam natos, dederat quos ille monendos tutandosque tibi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:22)
tum caules et pampinos elicuit velut palmas, eorumque alios fructu donavit, alios fronde sola vestivit ad protegendos tutandosque partus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 11:5)
quem secutus Vergilius tutari semina et muniri sic praecipit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 4:2)
auxerat militum curas praematura hiems imbribus continuis adeoque saevis, ut non egredi tentoria, congregari inter se, vix tutari signa possent, quae turbine atque unda raptabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장3)
illic signa et aquilam amplexus religione sese tutabatur, ac ni aquilifer Calpurnius vim extremam arcuisset, rarum etiam inter hostis, legatus populi Romani Romanis in castris sanguine suo altaria deum commaculavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장9)
eius filius Artaxias, memoria patris nobis infensus, Arsacidarum vi seque regnumque tutatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 3장3)
'una nuper cohors rebellem Turonum, una ala Trevirum, paucae huius ipsius exercitus turmae profligavere Sequanos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION