라틴어 문장 검색

Sed cum ipse quoque aliquos ex tuis nutrimentis valde carissimos atque dulcissimos necessitatibus ecclesiarum longe abs te positarum concedere coeperis, tunc senties quibus desideriorum stimulis fodiar, quod quidam mihi maxima et dulcissima familiaritate coniuncti non sunt etiam corporaliter mecum.
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:2)
Quo autem die pervenisses in Bithyniam, cognovi, Secunde carissime, litteris tuis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 18 2:1)
Adice nunc quod, cum semper praedices cariorem tibi spiritu tuo Caesarem esse, fas tibi non est salvo Caesare de fortuna queri.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 40:1)
"Dum bello Argolici vastabant Pergama reges debita casurasque inimicis ignibus arces, non ullum auxilium miseris, non arma rogavi artis opisque tuae nec te, carissime coniunx, incassumve tuos volui exercere labores, quamvis et Priami deberem plurima natis et durum Aeneae flevissem saepe laborem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:2)
sum quoque, care, tuis defensus viribus absens - scis carum veri nominis esse loco - multaque praeterea manifesti signa favoris pectoribus teneo non abitura meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 56)
Age nunc, carissime, aperi pectus tuum, et amicis auribus quidquid placet instilla;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:25)
qua in causa maiorem habeo rationem tuae voluntatis quae mihi carissima est quam, ut quibusdam videor, constantiae meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 14:2)
tribunatum suum ad salutem meam, quae tibi carissima fuisset, consiliis tuis gubernatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:4)
TRAIANUS PLINIO Quanta religione et laetitia commilitones cum provincialibus te praeeunte diem imperii mei celebraverint, libenter, mi Secunde carissime, agnovi litteris tuis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 531)
TRAIANUS PLINIO Interpretationi tuae, mi Secunde carissime, idem existimo:
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 801)
TRAIANUS PLINIO Agnosco vota tua, mi Secunde carissime, quibus precaris, ut plurimos et felicissimos natales florente statu rei publicae nostrae agam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 891)
TRAIANUS PLINIO Solvisse vota dis immortalibus te praeeunte pro mea incolumitate commilitones cum provincialibus laetissimo consensu et in futurum nuncupasse libenter, mi Secunde carissime, cognovi litteris tuis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1011)
Respondebis illi tu, Stella carissime, qui epithalamion tuum, quod mihi iniunxeras, scis biduo scriptum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr16)
Marcelle carissime, quem pietati tuae dedicarem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr2)
"Ad haec iam tua est existimatio, utrum sororibus pro tua cara salute sollicitis assentiri velis et declinata morte nobiscum secura periculi vivere, an saevissimac bestiae sepeliri visceribus:"
(아풀레이우스, 변신, 5권146)

SEARCH

MENU NAVIGATION