라틴어 문장 검색

vetus in typo, novum in veritate.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:15)
quoniam et tunc in typo illo agni veritas Dominicae passionis annuntiabatur, et nunc ejus celebratur gratia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:25)
Hos partus alvus ille propheticus parturivit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:12)
Sed etiam illud documento, est quod pingues vaccae prophetica interpretatione annis fertilibus comparatae sunt (Gen.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 2:9)
Manifeste fides propheticae sententiae etiam hoc astruitur loco, quia stultus sibi soli stultus est, sapiens autem sibi et plurimis sapit (Prov.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 2:4)
Quod autem ad altiorem pertinet sensum diluvii species typus est purgationis animae nostrae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:11)
Nam in trecentis crucem Christi significari certum est, cujus typo justus a diluvio liberatus est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 33장 2:3)
Hoc autem fecit non per edictum (quandoquidem examinationes nondum essent perfectae, ideoque magis et minus recipere possent), sed per famas aulicas, quae ut plurimum altius penetrant quam edicta typis excussa.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:6)
Paulo post, cum Perkinus se quis esset melius cognovisset, stricte examinatus est, et capta eius confessione factum breve vel extractum earum rerum quas divulgari consentaneum foret, quod typis commissum et publicatum est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:11)
sed plane typos intelligimus et plasmata, quae universum mentis processum atque inveniendi continuatam fabricam et ordinem, in certis subjectis, iisque variis et insignibus, tanquam sub oculos ponant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:5)
Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum.
(불가타 성경, 나훔서, 3장14)
In vocabulorum scriptura si cui parum sibi constare videatur, quod supponenda et obtinet, inpar et comparare, adsumo et aspicere, alia huius modi typis invenerit edita, is meminerit codices me secutum esse hac in re maxime varios nec nisi magis veri similia assequi potuisse.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:5)
In votis est ut aliquando in lucem edam quae de vita scriptisque Celsi comperta habeo, subjectis operum deperditorum fragmentis, quae jam olim e libris cum manuscriptis tum typis expressis collegi.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.152)
Ita legitur in omnibus libris et manu scriptis, et typis mandatis;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).77)
Non negandum tamen apud optimos auctores, saltem quales hodie typis exarati sunt, utroque sensu modo legi laclans, modo lactens.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).320)

SEARCH

MENU NAVIGATION