라틴어 문장 검색

Ad istum modum vaticinatus sacerdos egregius fatigatos anhelitus trahens conticuit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:1)
Et ubi ad aedes in quis ille aegrotus erat pervenimus, videmus hominem doloribus cruciatibusque alvi, quod Graeci κόλον dicunt, et febri simul rapida adflictari gemitusque ex eo conpressos erumpere spiritusque et anhelitus e pectore eius evadere, non dolorem magis indicantes quam pugnam adversum dolorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 3:2)
Itaque vidistis philosophum, ratione decreti sui nixum, cum petulantia morbi dolorisque exultantia conluctantem, nihil cedentem, nihil confitentem, neque ut plerique dolentes solent, eiulantem atque lamentantem ac miserum sese et infelicem appellantem, sed acres tantum anhelitus et robustos gemitus edentem, signa atque indicia non victi nec obpressi a dolore, sed vincere eum atque obprimere enitentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 10:1)
Illa erat industria et artes pecunias a subditis suis emungendi per mulctas et forisfacturas ex legibus poenalibus, id quod hominum animos magis hoc tempore perculsit, quoniam facile erat cernere hoc in ingenio regis penitus insitum fuisse, cum nullae eum premerent rei pecuniariae angustiae, sed contra thesauro ubertim abundaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 23:2)
adeo ut solis radius aliquis, aut calor anhelitus, multo magis calor manus, super vitri summitatem positus, statim deprimat aquam manifesto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:7)
Et videre est in anhelitu super gemmas, parum illud humoris, quasi nubeculam vento dissipatam, continuo solvi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:16)
ita ut urinator posset cum anhelitus deficeret, immittere caput in cavum dolii, et respirare, et deinde opus continuare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:23)
et labris animum conciliantibus alternum rapiat somnus anhelitum.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:12)
Quis tibi tunc per membra tremor quantaeque cadebant ubertim lacrimae, cum saeva vocantibus arma iam lituis madido respectans lumina vultu optares reducem galeaeque inserta minaci oscula cristati raperes festina mariti!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae104)
rutilos obscurat anhelitus axes discolor et longa solitos caligine pasci terruit orbis equos;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:99)
equi ubi pharetras telis onustas accepere, per saltus vagi nocte demum vacuis pharetris multo cum anhelitu redeunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 13장4)
proximis diebus equorum greges, quos in traiciendo Rubiconi flumini consecrarat ac uagos et sine custode dimiserat, comperit pertinacissime pabulo abstinere ubertimque flere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 2:2)
Spectaculis absolutis, in quorum fine populo coram ubertim fleuerat, Sabinos petit aliquanto tristior, quod sacrificanti hostia aufugerat quodque tempestate serena tonuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 10장 1:2)
estne novis nuptis odio Venus, atque parentum frustrantur falsis gaudia lacrimulis ubertim thalami quas intra limina fundunt?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 662)
Cumque aestuaret febribus et venarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem avunculum consolabatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION