라틴어 문장 검색

'Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,tristia robustis luctantur funera plaustris,hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus;
(호라티우스의 두번째 편지, 246)
cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장5)
at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem plura quidem tollenda relinquendis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장26)
ten lapides varios lutulenta radere palmaet Tyrias dare circum inlota toralia vestis,oblitum, quanto curam sumptumque minorem haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장51)
Vince quantum potes, immo plus quam potes, mollitiem animi tui et ubertim fluentes lacrimas repi-ime, ne grandis pietas in nepotem apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:39)
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est Tongilii, magno cum rhinocerote lavari qui solet et vexat lutulenta balnea turba, perque forum iuvenes longo premit assere Maedos empturus pueros argentum murrina villas;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII58)
Narrabo autem tibi non cibum aut potum, tametsi ea quoque ubertim casteque adfuerint:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 12:2)
— quae ergo coicit de carne lutulenta, audet inequitare philosophiae de incorporeis et vere divinis certa ratione tractanti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 15:2)
Harpasto quoque subligata ludit, Et flavescit haphe, gravesque draucis Halteras facili rotat lacerto, Et putri lutulenta de palaestra Uncti verbere vapulat magistri:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXVII2)
Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas Et Massyla meum virga gubernet equum.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII5)
sane 'maerere' est cum silentio dolere, 'flere' ubertim lacrimas demittere, 'plorare' cum voce flere, 'plangere' cum aliquibus dictis miserabilibus pectus et faciem tundere, 'lugere' etiam cum habitus mutatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2112)
et rapidum cretae oaxen hoc est lutulentum, quod rapit cretam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 652)
C. Fimbria temporibus isdem fere, sed longius aetate provectus, habitus est sane, ut ita dicam, lutulentus [patronus] asper maledicus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 2:2)
Haec ut dixit Trimalchio, flere coepit ubertim.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:1)
Ingemui ego utique propter mascarpionem, lacrimisque ubertim manantibus obscuratum dextra caput super pulvinum inclinavi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION