라틴어 문장 검색

septimum caenosum et palustri specie nigrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 45:3)
Per ignota itaque et palustres uligines devius tendens, insidiatricis manus locatae per abdita subito oppetisset accursu, ni necessitatis adiumento postremo, per labilem limum incitato iumento digressus, legionum se gremiis immersisset, post abruptum periculum, cui adeo proximus fuit, ut galeam eius cubicularius ferens, auro lapillisque distinctam, cum ipso tegmine penitus interiret, nec postea vivus reperiretur aut interfectus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 11:1)
et ibi multos Brittones conquesierunt una cum castellis et firmitates eorum locis palustribus seu et in caesis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 786 93:3)
uideturne uobis debere philosophia haec omnia uestigare et inquirere et cuncta specula, uel uda uel suda soli, uidere?
(아풀레이우스, 변명 15:1)
Cum isto fine sermonis oculos Fotidis meae udos ac tremulos et prona libidine marcidos iam iamque semiadopertulos adnixis et sorbillantibus saviis sitienter hauriebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 13:7)
"ista luce feminea collustrans cuncta moenia et udis ignibus nutriens laeta semina et solis ambagibus dispensans incerta lumina - quoquo nomine, quoquo ritu, quaqua facie te fas est invocare:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:5)
Et haec clausa ambulacra praecipue sabulo substernenda sunt absque gramine, ne in udo ambulatio sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:5)
Nam palustri et voraginoso solo currens erat ad dextrum.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:4)
Itaque illi necessario loca sequi demissa ac palustria et puteos fodere cogebantur atque hunc laborem ad cotidiana opera addebant;
(카이사르, 내란기, 3권 49:6)
equitum vero operam neque in loco palustri desiderari debuisse et illic fuisse utilem, quo sint profecti.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 20장4)
timet illa ferum seseque sequenti subripit et duris elabitur uda lacertis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:86)
nonne vides, propriis ut spumet gemma lacunis et refluos ducant pocula viva sinus udaque pingatur radiis obstantibus Iris, secretas hiemes sollicitante die?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVII)2)
comitantur euntem Naides et socia stipant utrimque caterva, quae fontes, Crinise, tuos et saxa rotantem Pantagiam nomenque Gelam qui praebuit urbi concelebrant, quas pigra vado Camerina palustri, quas Arethusaei latices, quas advena nutrit Alpheus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:31)
liquidis incumbunt patribus udae Naides et taciti mirantur sidera Fauni.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:10)
deterrima palustris, quae pigro lapsu repit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION