라틴어 문장 검색

hinc aquarum surgit cella coctilium, quae consequenti unguentariae spatii parilitate conquadrat excepto solii capacis hemicyclio, ubi et vis undae ferventis per parietem foraminatum flexilis plumbi meatibus implicita singultat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 4:2)
gerit et aures immanitate barrinas, quarum fistulam biforem pellis ulcerosa circumvenit saxeis nodis et tofosis umore verrucis per marginem curvum protuberantibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 6:1)
Si aliquid ad inchoandam gratiam compendii posteris tribuit necessitudo praemissa seniorum, ego quoque ad apostolatus tui notitiam pleniorem cum praerogativa domesticae familiaritatis accedo, nam sic te familiae meae validissimum in Christo semper patronum fuisse reminiscor, ut amicitias tuas non tam expetendas mihi quam repetendas putem, his adicitur, quod indignissimo mihi impositum sacerdotalis nomen officii confligere me ad precum vestrarum praesidia compellit, ut adhuc ulcerosae conscientiae nimis hiulca vulnera vestro saltim cicatricentur oratu.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 1:1)
"es cernere erat, iugulisque modo torrentis apertis sanguine permixto redeuntem in pocula Bacchum, hic iuvenum manus et nullis violabilis armis turba senes, positique patrum super ora gementum semineces pueri trepidas in limine vitae singultant animas, gelida non sacvius Ossa luxuriant Lapitharum epulae, si quando profundo Nubigenae caluere mero;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권107)

SEARCH

MENU NAVIGATION