라틴어 문장 검색

saepe tuas etiam iam tum gaudente marito velavit regina comas festinaque voti praesumptum diadema dedit, tum lenibus ulnis sustulit et magno porrexit ad oscula patri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:92)
Pars autem fructuaria dividitur in cellam oleariam, torculariarn, cellam vinariam, defrutariam, faenilia paleariaque et apothecas et horrea, ut ex iis, quae sunt in plano, custodiam recipiant umidarum rerum tamquam vini aut olei venalium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 9:1)
Vaccae quoque probantur altissimae formae longaeque, maximis uteris, frontibus latissimis, oculis nigris et patentissimis, cornibus venustis et levibus et nigrantibus, pilosis auribus, compressis malis, palearibus et caudis amplissimis, ungulis modicis, et cruribus parvis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 21장 1:1)
iam placidis ratis exstat aquis, quam gurgite ab imo et Thetis et magnis Nereus socer erigit ulnis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 693:1)
tune ensis placeatque furor, modo tela sacerdos porrigat et iussa sanguis exuberet ulna.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 249:1)
insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar bimuli tremula patris dormientis in ulna:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 173)
Nunc iam cano capite et fronte, ad instar boum pendentibus a mento palearibus:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 1:4)
at illi Robora cum vetitis prensarent altius ulnis, Nutaretque ratis populo peritura recepto, Impia turba super medios ferit ense lacertos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:21)
pube tenus 'tenus' praepositio ablativa quidem est, sed figurate etiam genetivo cohaeret, ut et crurum tenus a mento palearia pendent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4271)
sic in bucolicis dic, quibus in terris et eris mihi magnus Apollo, tris pateat caeli spatium non amplius ulnas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 746)
dic mihi, ubinam sepultus est Caelius, cuius tribus ulnis con- tinetur sepulchrum?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1054)
palearia autem sunt pelles dependentes ex gutture.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 534)
ulna autem, ut diximus, secundum alios utriusque manus extensio est, secundum alios cubitus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3552)
Colla toris exstant, armis palearia pendent, cornua parva quidem, sed quae contendere possis facta manu, puraque magis perlucida gemma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:3)
subit ille, nec ignes sentit anhelatos (tantum medicamina possunt), pendulaque audaci mulcet palearia dextra, suppositosque iugo pondus grave cogit aratri ducere et insuetum ferro proscindere campum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION