라틴어 문장 검색

Post hos arma capit, humili de plebe creata Pauperies, facie deiecta, paupere cultu, Incessu tristi gradiens, sed prodiga uite;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:1)
In quo, sicut picturae veritas praedicabat, umbratilis Ledea proles sibi mutuo amplexu congratulans incedebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:41)
In quibus vix a vera degenerantibus essentia, sub picturae ingenio flores amoenabantur umbratiles.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:176)
impotentiam sexus supplendo feminae, modesto directionis ordine, currus aurigabat incessum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:7)
Aer vultus nubium exuens lacrymosos, sereni vultus benevolentia, virgineis ardebat incessibus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:14)
Ver etiam quasi artifex peritus in arte textoria, ut virginis applauderet incessibus, vestimenta texebat arboribus, quae demissione comarum, sub quadam adorationis specie, quasi flectendo genua, virgunculae supplicabant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:25)
Hac igitur amoenantis temporis juventute, nullis rerum exhilarata favoribus, priorem virgo non potuit temperare tristitiam, sed currum in terra humilians, propriis humum venustando vestigiis, ad me pudico pervenit incessu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:1)
Narcissus etiam sui umbra alterum mentita Narcissum, umbratiliter occupatus, seipsum credens esse alterum [0450B] se, de se sibi amoris incurrit periculum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:42)
an umbratilibus poetarum figmentis quae artis poeticae depinxit industria, fidem adhibere conaris?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:3)
Quoniam omnis excessus, temperatae mediocritatis incessum disturbat, [0456D] et abundantiae morbidae inflatio quasi in quaedam apostemata vitiorum exuberat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:6)
[0465C] Tunc illa ad acerrimas invectionis demorsiones gyrans suae narrationis incessum, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:43)
Nam cunctas si spargat opes, si munera fundat [0467A] Dives, et in laudem spiret, tentetque favorem Munere lucrari, tamen hujus muneris auctor, Ductor et auriga nisi sit discretio, nullus Fructus erit, quoniam laudem non dona merentur, Sed potius mercantur eam, nisi facta decenter Discrete fuerint, pro munere namque frequenter Laus datur hypocrita, famae simulatio falsa, Simia laudis, horum umbratilis umbra favoris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:27)
quoniam ubi muneris perorat altitudo, adulator hypocriticas laudes, famas umbratiles, de thesauro sui cordis eructat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:13)
In picturae etenim libro umbratiliter legebatur, quae nuptiarum exsultationis applaudit [0472C] solemnitas, quae in nuptiis melodiae solemnizet suavitas, quae connubiis convivarum arrideat generalitas specialis, quae matrimonia citharae concludat jucunditas generalis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:5)
Organicorum quoque artificum decuriata pluralitas, praedicti hominis decorabat incessum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION