라틴어 문장 검색

atque ita turmarum antesignanus umbratilis comprensus suorum est manibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 4:3)
16. Non multis diebus ab hoc solennitate, rex festum sanctorum Philippi et Iacobi apud palatium suum de Shine, nunc Richmondiam dictam, celebravit, ubi, ut sanguis aulicorum et iuventutis nonnihil incalesceret, spectacula edidit magnifica hastiludiorum et turneamentorum et huiusmodi pugnarum umbratilium per totum illum mensem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 16:1)
Inveniuntur enim clarissimi illi imperatores revera majora gessisse, quam umbratiles isti heroes etiam fecisse fingantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:6)
Atque ut agnoscas ueram illam reuerentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:18)
Quicquid vero dabitur occasionis, ruri moretur, quae non sit mora segnis nec umbratilis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 1:3)
unde etiam lupanaria 'lustra' dicimus, ubi habitant lupae, id est meretrices, dictae ab obscenitatis et odoris similitudine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6472)
Alter est, si tempore fit, ut si remisso animo, gravissimo homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudini adhibetur verborum obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:3)
Itaque nec actio rerum illarum aperta petulantia vacat nec orationis obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 163:5)
Educenda deinde dictio est ex hac domestica exercitatione et umbratili medium in agmen, in pulverem, in clamorem, in castra atque in aciem forensem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 157:3)
mimorum est enim et ethologorum, si nimia est imitatio, sicut obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:10)
praestet idem ingenuitatem et ruborem suum verborum turpitudine et rerum obscenitate vitanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:12)
quartum, obscenitas, non solum non foro digna, sed vix convivio liberorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 252:4)
nam si quod sit in obscenitate flagitium, id aut in re esse aut in verbo ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 1:4)
mollis est enim oratio philosophorum et umbratilis nec sententiis nec verbis instructa popularibus nec vincta numeris, sed soluta liberius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 4:1)
sic ad malam domesticam disciplinam vitamque umbratilem et delicatam cum accesserunt etiam poëtae, nervos omnis virtutis elidunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION