라틴어 문장 검색

Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fouere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua uel papaueris cortices uel cucumeris siluestris radix decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 6:3)
aut cucumeris siluestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 2:3)
Idem radix siluestris cucumeris praestat, idem compositio, quae habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 78:1)
Quod si nihil superimponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fovere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua vel papaveris cortices, vel cucumeris silvestris radix decocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 6:4)
aut cucumeris silvestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXI De pessis. 3:2)
Idem radix silvestris cucumeris praestat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 94:1)
intus rura micant, manibus quae subdita nullis perpetuum florent, Zephyro contenta colono, umbrosumque nemus, quo non admittitur ales, ni probet ante suos diva sub iudice cantus:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:35)
protinus, umbrosa vestit qua litus oliva Larius et dulci mentitur Nerea fluctu, parva puppe lacum praetervolat;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:114)
nec te, Proserpina, longe umbrosae tenuere fores;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia30)
tu prima hominem silvestribus antris elicis et foedo deterges saecula victu.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:97)
si dicto parere negas, patefacta ciebo Tartara, Saturni veteres laxabo catenas, obducam tenebris solem, compage soluta lucidus umbroso miscebitur axis Averno."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:51)
haecine vita iuvat silvestribus abdita lustris indiscreta feris?'
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:17)
altior at cunctis abies umbrosaque late ipsius Enceladi fumantia gestat opima, summi terrigenum regis, caderetque gravata pondere, ni lassam fulciret proxima quercus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:234)
Quid ergo est, inquis, quod adseverat Tremelius intacta et silvestria loca, cum primum ceperint cultum, exuberare, mox deinde non ita respondere labori colonorum?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 5:1)
De silvestri regione in arvorum formam redigenda prius dicemus, quoniam est antiquius facere agrum quam colere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION