라틴어 문장 검색

quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur.
그에게 열두 살쯤 되는 외동딸이 있는데 그 아이가 죽어 가고 있었기 때문이다. 예수님께서 그리로 가시는데 군중이 그분을 밀어 댔다. (불가타 성경, 루카 복음서, 8장42)
Et ecce vir de turba exclamavit dicens: " Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi;
그때에 군중 속에서 어떤 남자가 부르짖었다. “스승님, 청하건대 부디 제 아들을 보아 주십시오. 저의 외아들입니다. (불가타 성경, 루카 복음서, 9장38)
tota licet veteres exornent undique cerae atria, nobilitas sola est atque unica virtus.
오래된 서판을 사방으로 갖춘 복도를 갖췄을지라도, 오직 미덕만이 유일한 명예이다. (유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII6)
Si est tibi servus unicus, sit tibi quasi anima tua, quoniam sicut te indigebis illo. Si est tibi servus unicus, quasi fratrem sic eum tracta, ne in sanguinem animae tuae irascaris.
네게 종이 하나밖에 없다면 그를 네 몸처럼 아껴라. 네가 그를 피땀 흘려 샀기 때문이다. 네게 종이 하나밖에 없다면 그를 형제처럼 대하여라. 네 목숨이 너에게 필요하듯 그가 필요하기 때문이다. (불가타 성경, 집회서, 33장31)
Ad illam quae tuom perdidit, pessum dedit tibi filium unice unicum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 36)
Addunt etiam nostrae jam aetati ac professioni convenire, ut sicut mores et habitum, ita commutem et studium, et humanis divina praeferam volumina, qui ad Deum saeculo relicto totum me jam transferre proposui.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:13)
Rursus idem De unico baptismo Lib. IV:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:51)
Ait itaque maximus prophetarum et regum David, qui suam caeteris intelligentiam praeferens dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:1)
Cujus tamen sapientiae excellentia ipsius etiam Domini testimonio omnibus praeferenda, per concupiscentiam carnalesque voluptates devicta idololatriae consensit, divino cultu derelicto, quem in Scripturis suis et docebat et praedicabat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:6)
Quorum quidem Socrates maximus idololatriae derisor, in tantum plures deos, id est idola, contemptum adduxit, ut eis canem praeferre auderet, per quem ad hanc irrisionem jusjurandum susceperat, unde et antiquorum nominum gloriam ipsis abstulit idolis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:18)
In quo etiam notandum est quod, dum eam praeesse regimini mundi ut dominam dicit, profecto eam omni praefert creaturae, et Deum esse astruit, quam postmodum his verbis animam mundi vocavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:10)
Unde et in laude divinae sapientiae spiritus et unicus, et multiplex, et discurrens, et stabilis esse describitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:14)
Coeli ac siderum dictum est secundum dignitatis differentiam, cum alios spiritus aliis praelatos ac superiores credamus, unde et angelos et archangelos dicimus seu dominationes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:4)
Sed nec proprium et usitatum nomen Dei ad illam unicam divinitatis majestatem, quae excogitari non valet, necdum disseri, ipsi magni philosophi noverunt accommodare qui cum Deum cum Marte nominant, quem animali rationi supponunt, de mundo et coelestibus corporibus illud, ut supra meminimus, accipiunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:23)
Sicut unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter, et Spiritus sanctus, et Pater ipsa sapientia, ita Spiritus proprie vocatur vocabulo charitatis, cum sit et Pater et Filius universaliter charitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION