라틴어 문장 검색

VIII) aequalis est velocitati corporis dimidio intervalli SP circulum circa idem S uniformiter describentis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 16:3)
Nam corpora tardescentia paulo minus resistuntur pro ratione velocitatis, & corpora accelerata paulo magis quam quae uniformiter progrediuntur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 23:5)
manifestum est quod vis resistentiae uniformiter continuata tollere posset velocitatem minorem in ratione 1 ad 366-5/6, hoc est velocitatis totius partem 1 ÷ 366-5/6.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 82:4)
Igitur tempore ABED per additionem datarum particularum EDde uniformiter crescente, decrescit 1 ÷ GD in eadem ratione cum velocitate.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. III. De motu corporum quae resistuntur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata. 5:7)
Nam si velocitate quam habet in [mu], eodem tempore progrediatur uniformiter in recta quae Parabolam tangit in [mu];
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 51:1)
Nam si area illa per motum puncti D augeatur uniformiter ad modum temporis, decrescet recta DC in ratione Geometrica ad modum velocitatis, & partes rectae AC aequalibus temporibus descriptae decrescent in eadem ratione.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. I. De Motu corporum quibus resistitur in ratione velocitatis. 13:5)
Posito quod corpus ab uniformi gravitate deorsum attractum recta ascendit vel descendit, & resistitur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. III. De motu corporum quae resistuntur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata. 17:1)
velocitas quacum corpus exire debet de loco D secundum rectam DP, ut in Medio uniformi resistente describat Curvam DraF, ea ipsa erit quacum exire debet de eodem loco D, secundum eandem rectam DR, ut in spatio non resistente describat Parabolam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. I. De Motu corporum quibus resistitur in ratione velocitatis. 29:3)
Datur etiam resistentia Medii, statuendo eam ipso motus initio aequalem esse vi uniformi centripetae, quae, in cadente corpore, tempore AC, in Medio non resistente, generare posset velocitatem AB.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 7:2)
Si corpus quodlibet Sphaericum in Medio quocunque satis Fluido moveatur, & spectetur resistentiae pars illa sola quae est in duplicata ratione velocitatis, haec pars erit ad vim quae totum corporis motum, interea dum corpus idem longitudinem duarum ipsius semidiametrorum motu illo uniformiter continuato describat, vel tollere posset vel eundem generare, ut densitas Medii ad densitatem corporis quamproxime.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 103:2)
Et propterea resistentia Globi in Medio quocunque Fluidissimo uniformiter progredientis, quo tempore Globus duas tertias partes diametri suae describit, aequalis est vi, quae in corpus ejusdem magnitudinis cum Globo & ejusdem densitatis cum Medio uniformiter impressa, quo tempore Globus duas tertias partes diametri suae progrediendo describit, velocitatem Globi in corpore illo generare posset.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 60:3)
Illic cervus et dama, pedum velocitate volatiles, vitam praeeundo lucrantes, subsequentium canum morsus defraudabant iniquos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:162)
Praeterea, adjunxi, ne Dyonea conjunctio in transitivae constructionis habitum uniformem, vel reciprocationis curriculum, vel retransitionis anfractum reciperet, solius transitionis recta directione contenta, vel alicujus etiam disgressantis naturae nimia intercisione sufferret, ut genus activum in [0458A] passivum valeat usurpativa assumptione, vel idem in activum suae proprietatis dispositione redire, vel sub passivi litteratura activi retinendo naturam, sibi legem termini deponentis assumere:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:20)
Et ne consequentis fallacia, ex similium conformatione [0458D] progenita, posset industriam Veneris impedire, terminos specialibus specificavi signaculis, ut familiari liberae agnitionis intuitu, audenter agnosceret quos terminos subjectionis gradus inferior, quos vero praedicationis apex superior ex suae habitudinis jure deposceret, ne si complexio terminorum inconsequens proportionatam habitudinem non teneret in commune, nugationis uniformis deformitas nasceretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:31)
Tunc illi quibusdam prooemiis sua illicientes [0477B] instrumenta, vocem deformiter uniformem, dissimilitudine similem, multiformi modulo picturabant:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION