라틴어 문장 검색

Palatium etiam variis multum erat receptaculis distinctum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:4)
Praeterea nulla mulier tanta fidei puritate colligatur amico vel manet unita marito, quae alium non admittat amantem, maxime quum quis pecuniosus accedit, ubi quidem mulieris luxuria cum avaritia summa notatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:1)
Voluit autem, nam et ita ratio eius aeterna prescripsit, ut omnes creaturas suas pax componeret, et uniret societas;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:9)
Quid igitur iucundius, quam ita unire animum animo, et unum efficere e duobus, ut nulla iactantia timeatur, nulla formidetur suspicio;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:1)
Quocirca in osculo duo sibi spiritus obviant, et miscentur sibi et uniuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:60)
Quae tunc plena merces erit colentibus eam, cum tota translata in Deum, in eius contemplatione sepelit quos univit.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:10)
Non male colla sedent, humero non insidet alta Ceruix, sed spacio surgit distincta modesto.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:8)
Quo modo diffinit, partitur, colligit, unit Singula que gremio complectitur illa capaci;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:20)
Has igitur currus partes, ut norma requirit, Ordo petit, poscit racio, Prudencia dictat, Cudit et excudit, facit immo perficit, ornat Exornatque simul lima meliore sororum Pretaxata cohors, nullumque relinquit in istis Enormis forme uultum maculeue querelam, Apponensque manum supremam, fine beato Concludens operam, sparsas Concordia partes Ordine, lege, loco confederat, unit, adequat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:1)
Laxat amicitias, odium parit, erigit iras, Bella serit, lites nutrit, bellumque renodat, Rumpit nodata, disrumpit foedera, natos Excitat in patres, matres in viscera, fratres Dat fratrum nescire togas, et sanguinis omnes Unio quos unit, furor hos male dividit unus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:2)
Hoc itaque consilio cunctis ab antistite et caeteris viris astutis ordinatis, regia via usque ad ipsos muros [0460A] horribiles Antiochiae unanimiter in splendore clypeorum coloris aurei, viridis, rubei, cujusque generis, et in signis erectis auro distinctis omni opere ostreo visu decoris, in equis bello aptissimis, in loricis et galeis splendidissimis proficiscuntur, tabernacula potenter extendentes juxta locum, qui dicitur Altalon.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 74:1)
Itainter homines distincta sunt offitia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 87:12)
Per gradus ergo circuli distinctos secundum duodecim domos certificatur esse et vita inferiorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 3:4)
Oblationem autem atque orationem oportet non confusam esse, sed competenti divisione distinctam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:1)
Namque mundus ipse distincte legitur factus, cum esset ante incomposita pars ejus;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION