라틴어 문장 검색

Post multam ergo probationem, si dignus inveniatur, eligi in amore potest a nobiliori muliere plebeius, et eisdem omnibus possunt ad invicem inter se uti faminibus quae supra in plebeii et nobilis mulieris sunt dicta colloquio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:19)
Sed, si eum in diutina noverit probatione proficere, longa non debet dilatione tardare promissa, ne suum sibi sentiat minime prodesse laborem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 20:11)
quorum primus est electio, secundus probatio, tertius admissio, quartus rerum divinarum et humanarum cum quadam caritate et benevolentia summa consensio.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:2)
Haec, si fieri potest, in ipsa electione, vel etiam probatione cavenda sunt, ne videlicet nimis cito diligamus maxime indignos.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:7)
Si vobis de electione satis datum est, ad probationem deinceps transeamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:7)
Amicis itaque quibus adhuc probationem credimus esse necessariam, non omnia, nec profunda nostra sunt committenda secreta;
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:1)
Sed quoniam de probatione fidei satis actum est, ad caetera enucleanda procede.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:12)
et ita singulorum beatitudo omnium sit, et omnium beatitudinum universitas singulorum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:6)
Hic necessaria probatio, ubi est sapientium et stultorum permixtio;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:11)
ibi probatione non egent, quos beatificat angelica illa et quodammodo divina perfectio.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:12)
Sic rerum universitas ad virginis fluens obsequium, miro certamine laborabat sibi virginis gratiam comparare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:32)
Nec in te solo particulariter, verum etiam in unoquoque [0443B] universitatis, meae potentiae largitas elucescit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:18)
sed ab hujus universitatis regula, solus homo anomala exceptione excluditur, qui pudoris trabea denudatus, impudicitiaeque meretricali prostibulo prostitutus, in suae dominae majestatem, litis audet excitare tumultum, imo etiam in matrem intestini belli rabiem inflammare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:3)
Cui universitas mundialis originis speciei exigentia obedire tenetur, prout intimae cognitionis expressa parilitas exigit, me tibi aurea dilectionis catena connectit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:21)
Post haec placuit universo coetui fidelium, et visum est utile acceptumque coram Deo, quoniam universitas gentilium ab urbe sancta exterminata [0556B] est et sacrilegi ritus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION