라틴어 문장 검색

Atque hactenus tamen potiores meditationis partes quam scriptionis in inveniendo fuerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 243:4)
Et nihilominus homines, non advertentes literarum modulos difficilius scilicet collocari quam literae per motum manus scribantur, sed hoc interesse, quod literarum moduli semel collocati infinitis impressionibus, literae autem per manum exaratae unicae tantum scriptioni, sufficiant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 266:3)
Simile enim est ac si in scriptione aut impressione una forte litera aut altera perperam posita aut collocata sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:5)
ut multitudo circumstantiarum sive ansarum juvet memoriam, veluti scriptio per partes non continuatas, lectio, sive recitatio voce alta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:25)
Itaque conversationibus apti sunt, at excelsos spiritus non gerunt, et urbanitati potius student quam virtuti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 1:5)
Lectio copiosum reddit et bene instructum, disputationes et colloquia promptum et facilem, scriptio autem et notarum collectio perlecta in animo imprimit et altius figit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:24)
Aliis se applicare bonum est, modo cum significatione quadam fiat hoc non ex facilitate prodire, sed ex comitate et urbanitate.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:23)
ceterum, ut dixi, sequentibus comparatus et varietate eruditionis et lepore urbanitatis et ipsarum virium robore multum ceteros superat, quorum neminem Aper nominare et velut in aciem educere sustinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 6:1)
incuriosos milites - vernacula utebantur urbanitate - quidam spoliavere, abscisis furtim balteis an accincti forent rogitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장6)
procax moribus neque absurdus ingenio famam urbanitatis per lasciviam petere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장7)
4. Sed non minoris difficultatis accedit discretio priusquam quam querimus actingamus, videlicet urbanitate plenissimam.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 83:1)
et ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:41)
Urbinus postea restitutus monumentum ei fecit titulo scriptionis qui tantum meritum loqueretur adiecto.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 16:4)
In consulatu Vatinii, quem paucis diebus gessit, notabilis Ciceronis urbanitas circumferebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 5:1)
quod Cicero omni gaudens occasione urbanitatis increpuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION