라틴어 문장 검색

Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum in insidiando; tota nocte dormivit ira eorum, mane ipsa ardet quasi ignis flammae.
(불가타 성경, 호세아서, 7장6)
Omnes calefacti sunt quasi clibanus et devorant iudices suos. Omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamet in eis ad me.
(불가타 성경, 호세아서, 7장7)
Siccus calor est et harenae calidae et Laconici et clibani et quarundam naturalium sudationum, ubi terra profusus calidus vapor aedificio includitur, sicut super Baias in murtetis habemus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장2)
Evocandus est sudor non per exercitationem tantum, sed etiam in harena calida vel Laconico vel clibano similibusque aliis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장27)
Siccus calor est et harenae calidae et Laconici et clibani et quarundam naturalium sudationum, ubi terra profusus calidus uapor aedificio includitur, sicut super Baias in murtetis habemus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 1:2)
Euocandus est sudor non per exercitationem tantum, sed etiam in harena calida uel Laconico uel clibano similibusque aliis;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 6:1)
Siccus calor est, et arenae calidae, et laconici, et clibani, et quarumdam sudationum, ubi e terra profusus calidus vapor aedificio includitur, sicut super Bajas in murtetis habemus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 1:3)
evocandus est sudor, non per exercitationem tantum, sed etiam in arena calida, vel laconico, vel clibano, similibusque aliis;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 6:1)
Sed scrobis clibano similis sit, imus summo patentior, ut laxius radices vagentur ac minus frigoris hieme minusque aestate vaporis per angustum os penetret,etiam clivosis locis terra, quae in eum congesta est, a pluviis non abluatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 4:1)
"Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:16)
Paene lapsus sum ad aliam materiam et currente rota, dum urceum facere cogito, amphoram finxit manus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:1)
Nuper die quarto, ut recordor, et certe Aquarium urceum unicum domi fregit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 24:4)
Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa, Et tristis nullo qui tepet igne focus, Et teges et cimex et nudi sponda grabati, Et brevis atque eadem nocte dieque toga.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVI2)
Fuisse gerres aut inutiles maenas Odor inpudicus urcei fatebatur, Qualis marinae vix sit aura piscinae.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXII8)
Hic tibi donatur pansa ruber urceus ansa.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CVI Urceus fictilis1)

SEARCH

MENU NAVIGATION