라틴어 문장 검색

"ecce modo heroas sensus adferre videmus nugari solitos graece, nec ponere lucum artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes et focus et porci et fumosa Palilia faeno, unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti."
(페르시우스, 풍자, satire 152)
Interim dum ille omnium textorum dicta inter lusum consumit, gustantibus adhuc nobis repositorium allatum est cum corbe, in quo gallina erat lignea patentibus in orbem alis, quales esse solent quae incubant ova.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:5)
O quotiens habitu duri messoris aristas corbe tulit verique fuit messoris imago!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 75:4)
tenet urceus aureus exim servatum manna;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Manna et coturnices2)
inplentur nimio micarum fragmine corbes bis seni, aeternae tanta est opulentia mensae.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Quinque panes et duo pisces2)
currente rota cur urceus exit?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:11)
corbis et imposito pondere messor eram.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 221)
Redeamus in fine ad oratorium stilum materiam praesentem proposito semel ordine terminaturi, ne, si epilogis musicis opus prosarium clauserimus, secundum regulas Flacci, ubi amphora coepit institui, urceus potius exisse videatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 4:1)
quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul immissa corbibus fudere in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 44:2)
et Capenae duas interdiu lunas ortas, et aquas Caeretes sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis, et Antii metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, et Faleriis caelum findi velut magno hiatu visum, quaque patuerit ingens lumen effulsisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 11:1)
neque obscuri generis homines sed clari inlustresque, Corbis et Orsua, patrueles fratres, de principatu civitatis quam Ibem vocabant ambigentes, ferro se certaturos professi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 322:1)
corbis maior erat aetate;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 323:1)
si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus, sicut animus sperat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4111)
neque equidem heminas octo exprompsi in urceum neque illic calidum exbibit in prandium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 237)
aridae componuntur in urceo fictili, urcei in fornace:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION