라틴어 문장 검색

Eodem quoque anno Carlomannum, Francorum Occidentalium regem, aprorum venationem agentem, singularis congressione horrendo dente dilacerans miserabili funere percussit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 68 71:1)
quercus autem in duas diducta partis, cum ille, quasi perfecto quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa, dilacerandum hominem feris praebuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVI 5:1)
Is cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex familiariter, rediens nocte ab eius cena, canibus a quodam aemulo inmissis dilaceratus est et ex his vulneribus mors secuta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 10:1)
Dissipata et vastata et dilacerata, et cor tabescens, et dissolutio geniculorum; et tremor in cunctis renibus, et facies omnium eorum candentes.
(불가타 성경, 나훔서, 2장11)
Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 28장1)
Si nihilo magis malum constitit, uri, quod est inter integrum ac vitiatum locum, debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장351)
Si nihilo magis malum constitit, uri, quod est inter integrum ac uitiatum locum, debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 72:1)
eoque uri debebit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 8:8)
Talem tum Phrygiam Geticis populatibus uri permisere dei.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:167)
mox omnes laniant hastis artusque trementes dilacerant;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:243)
Vel ne istud cum periculo facere necesse sit, muliebres capillos,aut cervina saepius ure cornua, quorum odor maxime non patitur stabulis praedictam pestem consistere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 6:7)
referatis patri ac fratri, quibus acerbitatibus dilaceratus, quibus insidiis circumventus miserrimam vitam pessima morte finierim.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장4)
tributum iis Drusus iusserat modicum pro angustia rerum, ut in usus militaris coria boum penderent, non intenta cuiusquam cura quae firmitudo, quae mensura, donec Olennius e primipilaribus regendis Frisiis impositus terga urorum delegit quorum ad formam acciperentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장2)
neque frustra praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si recludantur tyrannorum mentes, posse aspici laniatus et ictus, quando ut corpora verberibus, ita saevitia, libidine, malis consultis animus dilaceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 6장5)
Atque interim Nero recordatus Volusii Proculi indicio Epicharin attineri ratusque muliebre corpus impar dolori tormentis dilacerari iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 57장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION