라틴어 문장 검색

Ita uti fuerat iussum procurante puero, gallina consuetae lecticulae spreto cubili ante ipsos pedes domini praematurum sed magno prorsus futurum scrupulo prodidit partum:
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:15)
Ut serpens si memordit, gallina diligitur et opponitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 6:3)
Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 12장6)
Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 28장1)
Si nihilo magis malum constitit, uri, quod est inter integrum ac vitiatum locum, debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장351)
Si nihilo magis malum constitit, uri, quod est inter integrum ac uitiatum locum, debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 72:1)
eoque uri debebit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 8:8)
Talem tum Phrygiam Geticis populatibus uri permisere dei.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:167)
Avium primum habetur quod ex columbariis egeritur, deinde quod gallinae ceteraeque volucres edunt, exceptis tamen palustribus aut nantibus, ut anatis 5 et anseris;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 1:2)
Cytisum in agro esse quam plurimum maxime refert, quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 1:1)
Cavendum quoque est, ne ad praesepia sus aut gallina perrepat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 1:3)
Vel ne istud cum periculo facere necesse sit, muliebres capillos,aut cervina saepius ure cornua, quorum odor maxime non patitur stabulis praedictam pestem consistere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 6:7)
gallinarum vero plerumque agricolae cura solennis est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 1:3)
Sed ex his tribus generibus cohortales feminae proprie appellantur gallinae, mares autem galli, semimares capi, qui hoc nomine vocantur, cum sunt castrati libidinis abolendae causa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 3:1)
Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt ova generosarum, vulgaribus gallinis subiciunt, ut ab his exclusi pulli nutriantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION