라틴어 문장 검색

Dixit ei Iesus: " Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet;
그러자 예수님께서 그에게 이르셨다. “나는 부활이요 생명이다. 나를 믿는 사람은 죽더라도 살고, (불가타 성경, 요한 복음서, 11장25)
Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis habetis, ad vos coram Deo.
내가 여러분에게 편지를 써 보낸 것은 불의를 저지른 사람 때문도 아니고 불의를 당한 사람 때문도 아닙니다. 우리를 위한 여러분의 열성이 하느님 앞에서 여러분 자신에게 드러나게 하려는 것이었습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 7장12)
nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omni autem manifestantes in omnibus ad vos.
내가 비록 말은 서툴러도 지식은 그렇지 않습니다. 우리는 그것을 모든 일에서 갖가지 방식으로 여러분에게 보여 주었습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 11장6)
Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vos.
사실 그리스도께서는 약한 모습으로 십자가에 못 박히셨지만, 이제는 하느님의 힘으로 살아 계십니다. 우리도 그리스도 안에서 약하지만, 여러분을 대할 때에는 하느님의 힘으로 그리스도와 함께 살아 있을 것입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 13장4)
Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae.
내가 비록 몸으로는 떨어져 있지만 영으로는 여러분과 함께 있습니다. 그리고 여러분의 질서 있는 생활과 그리스도에 대한 확고한 믿음을 보며 기뻐합니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 2장5)
Quoniam etsi contristavi vos in epistula, non me paenitet; etsi paeniteret - video quod epistula illa, etsi ad horam, vos contristavit -
내가 그 편지로 여러분을 슬프게 하였더라도 후회하지 않습니다. 사실 그 편지가 잠시나마 여러분을 슬프게 하였음을 압니다. 그러나 내가 한때 후회하였을지라도 (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 7장8)
Imago quippe expressa alicujus similitudo vocatur, similitudo autem dici potest, etsi non multum id cujus est similitudo exprimat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:20)
Ratio vero etsi nihil per eam fiat, necesse ratio dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:7)
Utamur ergo haereticis, non ut eorum approbemus errores, sed ut Catholicam disciplinam adversus eorum insidias asserentes vigilantiores et cautiores simus, etsi eos ad salutem revocare non possumus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:14)
Alioquin ut supra quoque meminimus, cujusque populi fides, quantamcunque astruat falsitatem refelli non poterit, etsi in tantam devoluta sit caecitatem ut idolum quodlibet Deum esse ac coeli ac terrae creatorem fateatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:4)
Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest invenire omnino quid sit, pie tamen caveat quantum potest, aliud de eo sentire quod non sit. Est tamen sine dubitatione substantia, vel si melius hoc appellatur essentia, quam Graeci oujsivan vocant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:5)
quarum vero diversa substantiae ratio est, ipsae etiam sunt diversae, patenter ostendit quaecunque diffinitionibus propriis discrepant, etsi eadem numero illa esse contingat, ut eadem videlicet res aliqua hoc sit et illud, nihilominus tamen illa dici diversa.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:8)
Facto autem ex aere sigillo, jam sigillabile est, hoc est aptum ad sigillandum, etsi nondum sit actualiter sigillans.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:9)
Non propterea veritas chara esse debet quia non latuit Anaxagoram, sed quia veritas est, etsi nullus eorum cognovisset;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:7)
Non propterea veritas chara esse debet quia non latuit Anaxagoram, sed quia veritas est, etsi nullus eorum cognovisset;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION