라틴어 문장 검색

Habent homines mali ubi et per Christianos non solum mansuete verum etiam utiliter salubriterque plectantur;
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:10)
Quippe recte et utiliter in disciplinis rhetorum praecipitur, iudices de capite alieno deque causa ad sese non pertinenti cognituros, ex qua praeter officium iudicandi nihil ad eos vel periculi vel emolumenti redundaturum est, conciliandos esse ac propitiandos placabiliter et leniter existimationi salutique eius qui apud eos accusatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 20:1)
Nam si sunt per naturam primitus salubriter utiliterque ficta, omnem illam vim, quae de fato extrinsecus ingruit, inoffensius tractabiliusque transmittunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 9:1)
Sed quod sit oblatum, quod conceptum, et pleraque alia ad eam rem ex egregiis veterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda qui legere volet, inveniet Sabini librum cui titulus est De Furtis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 13:2)
Cumque ad eum frequenter ventitaremus, multa hercle dicere eum utiliter et honeste audivimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 2:2)
(quam das finem, iniucundum nescio quo pacto et laxiorem vocis sonum feceris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 13:6)
sed satis habemus si in mediis sobrie et utiliter nos geramus, atque interim semina veritatis sincerioris in poteros spargamus, atque initiis rerum magnarum non desimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:7)
Atque in anatomia corporum organicorum (qualia sunt hominis et animalium) opera sane recte et utiliter insumitur, et videtur res subtilis et scrutinium naturae bonum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:1)
Solemus tamen utiliter hujusmodi instantiis persecantibus subjungere instantias, quas Metas Persecationis appellare consuevimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 411:1)
In qua parte non injucundum foret experimentum, quod noviter audivimus esse tentatum, de insitione arborum sylvestrium (quae hucusque in arboribus hortensibus fieri consuevit), unde folia et glandes majorem in modum amplificantur, et arbores fiunt magis umbrosae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:11)
Verum pauci de foenere disseruerunt solide et utiliter.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 3:8)
cuius satietatem si superfluis urguere uelis, aut iniucundum quod infuderis fiet aut noxium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:12)
Nam si is crassus et niger est, vitiosus est, ideoque utiliter effunditur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장70)
Utiliter etiam scilla cocta delinguitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장58)
Delingitur etiam utiliter aut nitrum aut nasturcium album frictum, deinde contritum et cum melle mixtum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION