라틴어 문장 검색

Sponsae quoque pontificis et tubicinis sacrorum filiae vacatio a sacerdotio isto tribui solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 8:1)
In legione sunt centuriae sexaginta, manipuli triginta, cohortes decem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 7:3)
quibus singulis vix duae centuriae annorum merito attribui possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:8)
Itaque infirmiores milites ex omnibus centuriis deligi iubet, quorum aut animus aut vires videbantur sustinere non posse.
(카이사르, 내란기, 1권 64:6)
Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 14장1)
Nam cui tres erant filii, vacatio, cui plures,libertas quoque contingebat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 19:2)
Pes multiplicatus in passus et actus et climata et iugera et stadia centuriasque mox etiam in maiora spatia procedit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 4:2)
Centuriam nunc dicimus (ut idem Varro ait) ducentorum iugerum modum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 7:1)
Olim autem ab centum iugeribus vocabatur centuria, sed mox duplicata nomen retinuit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 7:2)
et postero die iterum ex eodem loco sanguis emittitur, ac biduo ab opere datur vacatio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 3:6)
hinc vestem arma tentoria, hinc saevitiam centurionum et vacationes munerum redimi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장8)
illi obniti trahentibus, prensare circumstantium genua, ciere modo nomina singulorum, modo centuriam quisque cuius manipularis erat, cohortem, legionem, eadem omnibus inminere clamitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 21장4)
mox indiscretis vocibus pretia vacationum, angustias stipendii, duritiam operum ac propriis nominibus incusant vallum, fossas, pabuli materiae lignorum adgestus, et si qua alia ex necessitate aut adversus otium castrorum quaeruntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장2)
flagitatum ut vacationes praestari centurionibus solitae remitterentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장5)
tum locupletissimus quisque miles labore ac saevitia fatigari donec vacationem emeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION