-
"Mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusus semper explorabis curiose, et in eo luxuriem culpabis et amores revinces et tuas artes tuasque delicias in formoso filio reprehendes?"
- (아풀레이우스, 변신, 5권257)
-
"Interim Cupido solus interioris domus unici cubiculi custodia clausus coercebatur acriter, partim ne petulanti luxurie vulnus gravaret, partim ne cum sua cupita conveniret."
- (아풀레이우스, 변신, 6권 1:85)
-
"Tam bellum asinum- sic enecare et propter luxuriem lasciviamque, amatoria protinus opera, servitioque tam necessarii carere, cum alioquin exsectis genitalibus possit neque in Venerem ullo modo surgere vosque omni metu periculi liberare, insuper etiam longe crassior atque corpulentior effici."
- (아풀레이우스, 변신, 7권 21:4)
-
Post deinde usum esse Catonem dicit in eadem oratione parum honestis et nimis audacibus ac non viri qui alioqui fuit, sed vafris ac fallaciosis et quasi Graecorum sophistarum sollertiis.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 35:1)
-
Sic autem dies, dii a veteribus declinatum est, ut fames fami, pernicies pernicii, progenies progenii, luxuries luxurii, acies acii.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 10:1)
-
2. In Oxonia vivebat sacerdos quidam astutus et vafer, Richardus Simon vocatus, cui erat pupillus, pistoris filius, dictus Lambertus Simnellus, aetatis circiter quindecim annorum, puer quasi venerabilis, multum in ore at aspectu prae se ferens maiestatis et decoris.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:1)
-
Atque insuper mores et gestus eius tam erant vafri, et quasi veneficiis quibusdam obliti, tam ad misericordiam commovendam quam ad fidem imprimendam ut fascini cuiusdam et incantationis loco essent iis qui eum aut videbant aut audiebant.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:4)
-
In rebus autem civilibus Mortonus, Foxus, Braius, prior de Lanthony, Warhamus, Urswicus, Frowicus, et alii, Neque ei curae erat quam vafri et callidi essent quibus negotia commitebat.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:8)
-
Reperiuntur siquidem viri fideles, sinceri, candidi, et veraces, minime vafri aut involuti.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 6:3)
-
Astutiae species satis vafra est ea verba proprio nomine prolata sibi excidere pati, quae alium arripere et iis uti quis expetit, ut inde alterum irretiat et subruat.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 13:2)
-
non ego luxuriem regum moremque secutus quaesivi vultum tabulis ut nuntia formae lena per innumeros iret pictura penates, nec variis dubium thalamis lecturus amorem ardua commisi falsae conubia cerae.
- (클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:13)
-
seu Parthica ferro luxuries vetuit nasci lanuginis umbram servatoque diu puerili flore coegit arte retardatam Veneri servire iuventam.
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:209)
-
Byzantia robur fregit luxuries Ancyranique triumphi.
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:239)
-
ut vino calefacta Venus, tum saevior ardet luxuries, mixtis redolent unguenta coronis:
- (클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:115)
-
neu tibi regificis tentoria larga redundent deliciis, neve imbelles ad signa ministros luxuries armata trahat.
- (클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:192)