라틴어 문장 검색

et si quis deus mihi largiatur ut ex hac aetate repuerascam et in cunis vagiam, valde recusem, nec vero velim quasi decurso spatio ad carceres a calce revocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 106:3)
vagierunt ambo pariter:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권256)
pellitur Anna domo lacrimansque sororia linquit moenia:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권364)
"ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide, tutus ut infanti vagiat ore puer."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권132)
at puer infelix vagit opemque petit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권97)
Poscenti nymphae sine fine sororia saltem oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti desinis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:4)
Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index et color et macies et vultus et umida saepe lumina nec causa suspiria mota patenti et crebri amplexus, et quae, si forte notasti, oscula sentiri non esse sororia possent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:5)
Arbor agit rimas et fissa cortice vivum reddit onus, vagitque puer;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:7)
1 vagire sibi nam pusio nondum norat et ora Deo reserabat garrula Christo, promite secretos fatus;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3195)
nam audivisse vocem pueri visus est vagientis:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 18)
non conviciari vos putabo sed vagire velut infantes miserrimos."
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 141:5)
Iam primo tenero calentem ab ortu excepere sinu novem sorores, et te de genetrice vagientem tinxerunt vitrei vado Hippocrenes:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium46)
et licet sororiae hereditatis duo consortes esse videamini, exemplo tamen fidei tuae superstes germana commota est ad boni operis imitationem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 3:1)
"hic vagientis infantiae Iactantia membra formavimus;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:4)
Natum protinus atque humum per ipsam primo murmure dulce vagientem blando Calliope sinu recepit, tum primum posito remissa luctu longos Orpheos exuit dolores et dixit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam13)

SEARCH

MENU NAVIGATION