라틴어 문장 검색

Vestrae namque stirpis sanctimoniam virginalem quoniam quacumque innotuistis, ac per hoc ubique, fama celeberrima praedicat, velocissimum volatum eius fideliore atque certiore litterarum nuntio praevenistis et prius nos fecistis exultare de cognito tam excellentissimo bono quam dubitare de audito.
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem2)
Forma atque filo virginali, aspectu vehementi et formidabili, luminibus oculorum acribus, neque humilis neque atrocis, sed reverendae cuiusdam tristitiae dignitate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, IV 3:2)
Nam sicut Aius, inquit, deus appellatus araque ei statuta est quae est infima nova via, quod eo in loco divinitus vox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus penes quem essent vocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt quae prima in Vaticano syllabast idcircoque 'vagire ' dicitur, exprimente verbo sonum vocis recentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVII 3:2)
"Ecce crucifixus Deus meus, ecce iudex, qui obvolutus pannis in praesepio vagiit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:11)
Haec idcirco, mi domina Eustochium - dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei - ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat - habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum - sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:1)
"Habeant istiusmodi laudatores suos et sub virginali nomine lucrosius pereant:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:51)
Neque enim aureum vas et argenteum tam carum Deo fuit, quam templum corporis virginalis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:11)
Alioquin, ubi aera numerantur, ubi sunt caveae columbarum et simplicitas enecatur, ubi in pectore virginali saecularium negotiorum cura aestuat, statim velum templi scinditur;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:20)
"Sed quia sciunt virginale vocabulum gloriosum, sub ovium pellibus lupos tegunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:170)
illa vagientem canebat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:5)
Igitur et Nepotianus noster quasi infantulus vagiens et rudis puer subito nobis de Iordane nascatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 8:10)
Insperati ubique aderant et famam celeritate vincentes non religioni, non dignitatibus, non aetati, non vagienti miserebantur infantiae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:6)
Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae, et cunis Iesu vagientis inpone.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:4)
Somniculosos ille porrigit glires, Hic vagientem matris hispidae fetum, Alius coactos non amare capones.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII14)
Nam dum tumenti mersus haeret in volva Et vagientes intus audit infantes, Partem gulosam solvit indecens morbus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXI6)

SEARCH

MENU NAVIGATION