라틴어 문장 검색

Fili, ne in multis sint actus tui; etsi festinaveris, non eris immunis a delicto: si enim persecutus fueris, non apprehendes, et non effugies, si discurreris.
얘야, 너무 많은 일을 벌이지 마라. 일이 많으면 벌을 면하지 못한다. 추구한다고 다 얻을 수는 없고 달아난다고 벗어나는 것은 아니다. (불가타 성경, 집회서, 11장10)
Affer consilium, fac iudicium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie, absconde fugientes et vagos ne prodas.
“고견을 들려주십시오. 결정을 내려 주십시오. 한낮에 그대의 그늘을 밤처럼 펼쳐 주십시오. 쫓기는 이들을 숨겨 주고 도망치는 이들이 들키지 않게 해 주십시오. (불가타 성경, 이사야서, 16장3)
Propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum, abscondi faciem meam et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui.
나는 그들의 탐욕 죄 때문에 화가 나 그들을 치고 분노가 치밀어 내 얼굴을 가려 버렸다. 배신하여 제 마음의 길로 가 버린 그들. (불가타 성경, 이사야서, 57장17)
Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris.
네 양식을 굶주린 이와 함께 나누고 가련하게 떠도는 이들을 네 집에 맞아들이는 것, 헐벗은 사람을 보면 덮어 주고 네 혈육을 피하여 숨지 않는 것이 아니겠느냐? (불가타 성경, 이사야서, 58장7)
Et congregabuntur spolia, sicut colligitur bruchus; sicut discurrunt locustae, ad ea discurritur.
메뚜기 떼가 모여들 듯 약탈품이 모이고 누리 떼가 달려들 듯 사람들이 그것에 달려듭니다. (불가타 성경, 이사야서, 33장4)
Hii predicando per mundum discurrentes et me impudenter quantum poterant corrodentes, non modice tam ecclesiasticis quibusdam quam secularibus potestatibus contemptibilem ad tempus effecerunt, et de mea tam fide quam vita adeo sinistra disseminaverunt, ut ipsos quoque amicorum nostrorum precipuos a me averterent, et si qui adhuc pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis omnibus metu illorum dissimularent.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM 1:3)
Nunc autem ita me Sathanas impedivit, ut ubi quiescere possim aut etiam vivere non inveniam, /f.17va/ sed vagus et profugus, ad instar maledicti Caym ubique circumferar;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 5:1)
Unde et in laude divinae sapientiae spiritus et unicus, et multiplex, et discurrens, et stabilis esse describitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:14)
Est amicitia puerilis, quam vagus et lasciviens creat affectus;
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:1)
Et ideo non puerili modo amicos mutare, vaga quadam debemus sententia.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:7)
quo limite currit Stella Iovis motusque uagos quis circulus equat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:14)
Postquam celestes aditus celique profundum Astrorumque uagos reditus emensa reliquit, Inque supercilio mundi stetit anxia, mente Fluctuat, in uarios motus deducitur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:1)
"O regina poli, celi dea, filia summi Artificis, facies nec enim diuina caducam Te docet, aut nostri generis defflere litturam, Quam probat esse deam uultus sceptrumque fatetur Reginam natamque Deo tua gloria monstrat, Cui superum sedes, celi uia, limes Olimpi, Extramundanus orbis regioque Tonantis Tota patet, soliumque Dei fatumque quod ultra est, Me moderare uagam, stupidam rege, siste timentem Indoctamque doce, fluitantem corripe, tristem Letifica, gaudens peregrine consule, ceptum Perfice, nutantem firma, succurre cadenti;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:1)
Nam uaga sum, tremebunda, stupens, indocta, laborans, Defficiens, ignara loci, peregrina, fatiscens;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:2)
Que, nitens superare polos sedesque supernas Inuadens, penetrale Dei talamumque Tonantis Consiliumque Iouis nutans, uaga, sola pererrans, Aggredior, celique uias pertempto latentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION