라틴어 문장 검색

codro Codrus poeta eiusdem temporis fuit, ut Valgius in elegis suis refert.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 221)
legitur et 'mulgaria', ut Valgius ait "sed nos ante casam tepidi mulgaria lactis et sinum bimi cessamus ponere Bacchi".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1767)
Non semper imbres nubibus hispidos manant in agros aut mare Caspium vexant inaequales procellae usque nec Armeniis in oris, amice Valgi, stat glacies iners mensis per omnis aut Aquilonibus querceta Gargani laborant et foliis viduantur orni:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 91)
Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, Valgius et probet haec Octavius optimus atque Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque ambitione relegata.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:15)
sed Apollodori praecepta magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentissimus in tradendo fuit Latine Gaius Valgius, Graece Atticus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 21:2)
causam finit Apollodorus, ut interpretation Valgi discipuli eius utar, ita:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 81:1)
epichirema Valgius aggressionem vocat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 98:1)
neque enim Asiani aut quocunque alio genere corrupti res non viderunt aut eas non collocaverunt neque, quos aridos vocamus, stulti aut in causis caeci fuerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 18:1)
claudet et dichoreus, id est idem pes sibi ipse iungetur, quo Asiani sunt usi plurimum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 360:2)
nec solum specie, ut signum signo et tabula tabulae et actio actioni, sed genere ipso, ut Tuscanicae statuae, ut Asianus eloquens Attico.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 167:6)
quem et suorum homines temporum incessere audebant ut et Asianum et et in repetitionibus et in salibus aliquando frigidum et in compositione fractum, exultantem ac paene, quod procul absit, viro molliorem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 178:2)
et antiqua quidem illa divisio inter Atticos atque Asianos fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes haberentur, in his nihil superflueret, illis iudicium maxime ac modus deesset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 182:1)
mihi orationis differentiam fecisse et dicentium et audientium videntur, quod Attici limati quidam et emuncti nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui atque iactantior vaniore etiam dicendi gloria inflate est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 183:1)
neque enim Attice pressi neque Asiane sunt abundantes, ut aliquid habere videantur gentis, aliquid auctoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 184:2)
quem ipsum num Asianum appellabimus plerumque instinctis divino spiritu vatibus comparandum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION