라틴어 문장 검색

ne illos quidem reprehendendos puto, qui paulum etiam palaestricis vacaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 396:1)
sic discernet haec dicendi magister, quomodo palaestricus ille cursorem faciet aut pugilem aut luctatorem aliudve quid ex iis, quae sunt sacrorum certaminum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 135:3)
nec medicina ideo non erit ars, quia unctio et exercitatio cum palaestrica, ciborum vero qualitas etiam cum cocorum ei sit arte communis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 344:1)
sed Apollodori praecepta magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentissimus in tradendo fuit Latine Gaius Valgius, Graece Atticus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 21:2)
causam finit Apollodorus, ut interpretation Valgi discipuli eius utar, ita:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 81:1)
epichirema Valgius aggressionem vocat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 98:1)
et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 64:1)
Tu istic habes Aetnam, editum illum ac nobilissimum Siciliae montem, quem quare dixerit Messala unicum, sive Valgius, apud utrumque enim legi, non reperio, cum plurima loca evomant ignem, non tantum edita, quod crebrius evenit, videlicet quia ignis in altissimum effertur, sed etiam iacentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 1:1)
Et palaestrica diaboli negotium est:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 18장 1:4)
Est tibi, qui possit magnis se accingere rebus, Valgius:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae54)
itaque hic meretrices, labiis dum ductant eum, maiorem partem videas valgis saviis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 19)
pro exercitu gymnastico et palaestrico hoc habemus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 16)

SEARCH

MENU NAVIGATION