라틴어 문장 검색

decessit paralysi altero die quam correptus est, duobus filiis superstitibus, quos ex Sestilia probatissima nec ignobili femina editos consules uidit, et quidem eodem ambos totoque anno, cum maiori minor in sex menses successisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 3장 1:1)
Hec cum de comuni consensu multarum gentium fuerit regulata, nulli singolari arbitrio videtur obnoxia, et per consequens nec variabilis esse potest.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 73:3)
Hoc difficile reddit opus adimplendi iudicii aequi et prudentis de diversis quaestionibus, respiciendo omnia variabilia cum iis coniuncta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:4)
quo dum adueniret, inuenit puellam ibi neptem patris familias longo paralysis morbo grauatam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX. 1:4)
Ut quidam ad tumbam eius sit a paralysi sanatus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].1)
Resurgens autem sensit dimidiam corporis sui partem a capite usque ad pedes paralysis langore depressam, et maximo cum labore baculo innitens domum peruenit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].4)
aluminosi autem, cum dissoluta membra corporum paralysi aut aliqua vi morbi receperunt, fovendo per patentes venas refrigerationem contraria caloris vi reficiunt, et hoc continenter restituuntur in antiquam membrorum curationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION