라틴어 문장 검색

bis iij, bis v, bis vij, bis viiij, bis xj, et dienceps, ex quibus nascuntur hi:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter inpari eiusque proprietatibus. 4:4)
si viij in v fiunt xl, si viij in vii collegentur lvj atque ad hunc modum si omnes inferiores duplices a superioribus multiplicentur, vel si superiores eosdem inferiores multiplicent, cunctos, qui nati fuerint, inpariter pares invenies.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero inpariter pari eiusque proprietatibus deque eius ad pariter parem et pariter inparem cognatione 5:4)
Et primus quidem et incompositus est, qui nullam aliam partem habet nisi eam, quae a tota numeri quantitate denominata sit, ut ipsa pars non sit nisi untias, ut sunt iij v vij xj xiij xvij xviiij xxiij xxviiij xxxj.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De prime et incompositio 1:1)
IIJ enim et v si multiplices, iij tertio viiij facient, et quinquies v reddent xxv. His igitur nulla est communis mensurae cognatio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 6:11)
rursus post iiij et v sunt vj., qui secundi numeri, id est duorum, triplus est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 2:10)
si vero xj ad v, duplex sesquiquintus;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 2:4)
Ut enim quinarii subiectam notulam fingant de v, vel denarii, quam descripsimus, id est de x, et alias huiusmodi non natura posuit, sed usus adfinxit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:7)
Figurae de quattor modi ut polygona varas in triangulis resolviatur
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De planis rectilineis figuris, quodque earum triangulum principium sit 1:1)
quadratus in quattuor triangulos divisus, pentagonus in v triangulos divisus, exagonus in sex triangulos divisus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De planis rectilineis figuris, quodque earum triangulum principium sit 2:6)
Item altera navis trieris ex eadem classe errabunda ac tempestate delata ad Aegimurum a classe Vari et M.
(카이사르, 아프리카 전기 44:4)
quos Varus adservatos sine contumelia deducendos curavit ad Scipionem.
(카이사르, 아프리카 전기 44:6)
Interim Varus classem quam antea Uticae hiemis gratia subduxerat, cognito legionis + VII et VIIII + ex Sicilia adventu celeriter deducit ibique Gaetulis remigibus epibatisque complet insidiandique gratia ab Utica progressus Hadrumetum cum lv navibus pervenit.
(카이사르, 아프리카 전기 62:1)
Quibus rebus Varus ex perfugis cognitis occasionem nactus vigilia secunda Hadrumeto ex cothone egressus primo mane Leptim cum universa classe vectus naves onerarias quae longius a portu in salo stabant vacuas a defensoribus incendit et penteres duas nullo repugnante cepit.
(카이사르, 아프리카 전기 62:5)
Interim Varus celeritate Caesaris audaciaque commotus cum universa classe conversis navibus Hadrumetum versus fugere contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 63:3)
Ligarius Afranianus quem Caesar in Hispania cum reliquis dimiserat, et postea se ad Pompeium contulerat, inde ex proelio effugerat in Africamque ad Varum venerat;
(카이사르, 아프리카 전기 64:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION