라틴어 문장 검색

Nec Annibalis nec Pyrrhi fuit tanta vastatio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 11:1)
Nec villarum atque vicorum vastatione contenti Nolam atque Nuceriam, Thurios atque Metapontum terribili strage populantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 5:3)
inritata tument loca semine fitque voluntas eicere id quo se contendit dira lubido, [incitat inritans loca turgida semine multo] idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 33:5)
Illos dico quos Athenienses quondam ad senatum legaverant impetratum uti multam remitteret quam civitati eorum fecerat propter Oropi vastationem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 14:1)
Neque enim aequa sunt augmenta contentionis et famae, quia contentio, etsi usque ad mutuas vastationes ac bella processerit, adhuc contentio est, et manet ipsa quae crevit, fama vero cum in inmensum prodit, fama esse iam desinit, et fit notio rei iam cognitae.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 32:1)
hic postea cum Hannibalis impetum ferre non posset, mora eum elusit - nam oportuna loca praeoccupans a vastatione Italiae compescuit - et ad Campaniam traxit, ubi deliciis eius virtus obtorpuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8456)
mars perdere gentem bene belli et vastationis quaerit exempla in rebus huius modi, sicut in primo naufragii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3042)
quae lubido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 13:10)
cui tu adulescentulo, quem corruptelarum inlecebris inretisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad lubidinem facem praetulisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 13:11)
qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum lubidinum, aliis mortem parentum non modo inpellendo, verum etiam adiuvando pollicebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 8:2)
Atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis perferundis fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque instrumenta virtutis in lubidine audaciaque consumeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 9:2)
Non enim iam sunt mediocres hominum lubidines, non humanae ac tolerandae audaciae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:2)
eadem tamen illa, quae erat in abundantia, lubido permanet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:6)
in vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 18:7)
hinc continentia, illinc lubido;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 25:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION