라틴어 문장 검색

Nam et oracula dubia legimus, quae non nisi casus discrevere postremi, ut fidem vaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum, maximum regnum deiecturum praedixerat Croesum, et aliam quae Atheniensibus ad certandum contra Medos oblique destinaverat mare, sortemque his posteriorem, veram quidem, sed non minus ambiguam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 9:1)
Quod belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 1:1)
ET agrum Vaticanum et eiusdem agri deum praesidem appellatum acceperamus a vaticiniis quae vi atque instinctu eius dei in eo agro fieri solita essent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVII 2:1)
Quo charactere et schemate se describi putavit, etsi hoc vaticinium impletum postea fuerit in Adriano Belga (filio cervisiarii ex eadem Belgia, cardinale de Tortosa et Caroli Quinti praeceptore,) qui postea, mortuo Leone, nomine proprio non mutato Adrianus Sextus vocatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:10)
Etiam non omittendum videtur judicium illud, sive vaticinium potius, sacerdotis Aegyptii de Graecis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:20)
Nam cum ludi Romae Apollini celebrarentur ex vaticinio Marcii vatis carmineque Sibyllino, repentino hostis adventu plebs ad arma excitata occurrit hosti, eoque tempore nubes sagittarum in adversos visa ferri et hostem fugavit et victores Romanos ad spectacula dei sospitalis reduxit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 25:2)
48 100), alterum praedictionis furore quodam natae, quo etiam librorum Sibyllinorum aliorumque oraculorum sortes et vaticinia refert (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), ARGUMENTUM.20)
His ergo praemissis, paternae uobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos reperta portitoris occasione de his, quae per uos superna potentia mirabiliter in conuersatione coniugis uestri summissaeque uobis gentis dignatus fuerit operari, prosperis quantocius nuntiis releuetis, quatinus sollicitudo nostra, quae de uestri uestrorumque omnium animae salute optabilia desideranter exspectat, uobis nuntiantibus releuetur, inlustrationemque diuinae propitiationis in uobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari confessione largitori omnium bonorum Deo, et beato Petro apostolorum principi uberes merito gratias exsoluamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION