라틴어 문장 검색

Omne enim vegetabile intumescit, et extrudit partes in circumferentiam, tam sursum quam deorsum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:2)
Neque rursus, qui in lanificiis et serico vegetabili observationem suam et meditationem collocasset, unquam per ea reperisset naturam vermis aut serici bombycini.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 310:2)
ita ut imitetur et fere aemuletur pellem sive membranam alicujus animalis, aut folium alicujus vegetabilis, et hujusmodi opificia naturae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:11)
ut facile cernas non magis negatum esse igni vivificare animantia quam maturare vegetabilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:16)
Videmus enim, si jaciantur in ignem, spiritum aqueum erumpere cum fragore antequam flamma concipiatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:6)
quod etiam leniter fit in foliis paulo contumacioribus, parte aquea erumpente antequam oleosa concipiat flammam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:7)
tum vero sequitur efformatio in corpus organicum, et membrificatio, et reliquae actiones vitales, tam in vegetabilibus quam in animalibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 387:2)
ex quibus prior est spiritus omnium corporum inanimatorum, secundus vegetabilium, tertius animalium), per plurimas instantias deductorias tanquam sub oculos ponitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 388:3)
quid habeant ex aqueo, quid ex oleoso, quid ex spiritu, quid ex cinere et salibus, et hujusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:2)
aeris, aqua et aquea:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:7)
praesertim cum omnis spiritus animatus depascat humida utraque, aquea et pinguia, tanquam fomites suos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:15)
In distillationibus vero aromatum maceratorum in spiritu vini patet quod surgat primo phlegma aqueum et inutile, deinde aqua plus habens ex spiritu vini, deinde post aqua plus habens ex aromate.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:11)
aer, qui super aquam et aquea multiplicat se, et generat novum aerum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:6)
Verum missis nugis, certissimum est partes singulas, tam similares quam organicas, in vegetabilibus et animalibus, succos alimentorum suorum fere communes, aut non multum diversos, primo attrahere cum nonnullo delectu, deinde assimilare, et vertere in naturam suam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:14)
Etenim et in vegetabilibus hoc manifestissimum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION