-
Nam omnium rerum saecularium quae vita vel spiritu vegetantur, talem possumus aspicere casum quod, quanto res quaelibet citius natura ministrante perficitur, tanto velocius aetate ipsa eadem operante consumitur, quo simpliciter quasi converso eadem in aperto veritas apparebit.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 18:14)
-
De amore et dilectione proximi et acquirendis et retinendis et conservandisamicis ad plenum tibi scribere non valerem, sed ex tuo ingenio semper amicosfideles acquiras, eosque taliter studeas conservare, ut dulcedine et amicorumsuffragio merito valeas vegetari atque gaudere.
- (ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 138:1)
-
necessarium enim est, quidquid est in motu caelestis circuli, possibile autem et mutabile, quidquid est in materia generabilium et corruptibilium.
- (알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:7)
-
Forma autem ista causata ex caelesti circulo et inhaerens generabilibus et corruptibilibus, media est inter utrumque.
- (알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:8)
-
Et in circulo primo propinquo centro est immutabilitas fati, secundum quod refertur ad causam, et in circulo distante, in quo continentur generabilia et corruptibilia eiusdem fati, est contingentia et mutabilitas per esse generatorum et corruptorum.
- (알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:13)
-
Aegyptiorum enim philosophorum haec fuit opinio, quod intellectuales animae in stellis a deo deorum factae, terreno affectu, quo aliquando afficiuntur, gravantur et illa gravitate deprimuntur ad corpora generabilia et corruptibilia et eodem depuratae per cultum pietatis et iustitiae recipiuntur ad stellas compares.
- (알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:2)
-
Quintus autem ordo exsultationis uberrimae habet suavitatem, quod ex hoc corruptibilis corporis carcere in lucem libertatemque pervenerint, et repromissam sibi possideant haereditatem.
- (성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:7)
-
Corruptibilis enim esca est:
- (성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 2:5)
-
quod autem corruptibile non superioribus, sed inferioribus comparandum.
- (성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 2:6)
-
Sed cum primam plateam invadimus, vento repentino lumen, quo nitebantur, exinguitur, ut vix improvidae noctis caligine liberati, digitis pedum detunsis ob lapides, hospitium defessi rediremus, dumque iam iunctim proximamus, ecce tres quidam vegetes et vastulis corporibus fores nostras ex summis viribus irruentes ac ne praesentia quidem nostra tantillum conterriti, sed magis cum aemulatione virium crebrius insultantes, ut nobis ac mihi potissimum non immerito latrones esse, et quidem saevissimi, viderentur.
- (아풀레이우스, 변신, 2권 24:1)
-
Non ergo illae innumerabiles et impiae fabulae, quibus vanorum plena sunt carmina poetarum, ullo modo nostrae consonant libertati, non oratorum inflata et expolita mendacia, non denique ipsorum philosophorum garrulae argutiae, qui vel deum prorsus non cognoverunt vel, cum cognovissent deum, non sicut deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum et dicentes se esse sapientes stulti facti sunt et inmutaverunt gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium vel qui istis simulacris non dediti aut non nimis dediti coluerunt tamen et servierunt creaturae potius quam creatori.
- (아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 2:7)
-
Si id quod in vestra civitate nos graviter contristabat, absumptum est, si duritia cordis humani resistens manifestissimae et quodam modo publicae veritati eiusdem potentia veritatis evicta est, si sapit dulcedo pacis unitatisque caritas non iam reverberat oculos saucios, sed sanos inlustrat ac vegetat, non sunt haec opera nostra sed dei, non haec humanis opibus omnino tribuerem nec si, cum apud vos essemus, tanta conversio multitudinis nobis loquentibus et hortantibus proveniret.
- (아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 1:1)
-
Memor nostri in domini misericordia vegeteris, domine beatissime et venerabilis et desiderabilis frater.
- (아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 5:9)
-
Fideliorem hominem et qui faciliores haberet accessus ad aures tuas ferens litteras meas, numquam potui reperire, quam nunc dominus obtulit servum et ministrum Christi diaconum Paulum ambobus nobis carissimum, ut aliquid tibi loquerer non pro potentia tua et honore quem geris in isto saeculo maligno, nec pro incolumitate carnis tuae corruptibilis atque mortalis, quia et ipsa transitoria est, et quam diu sit, semper incertum est, sed pro illa salute quam nobis promisit Christus, qui propterea hic exhonoratus atque crucifixus est, ut doceret nos bona saeculi huius magis contemnere quam diligere, et hoc amare et sperare ab illo, quod in sua resurrectione monstravit;
- (아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 1:1)
-
Circa primam ferme noctis vigiliam, experrectus pavore subito, video praemicantis lunae candore nimio completum orbem commodum marinis emergentem fluctibus, nanctusque opacae noctis silentiosa secreta, certus etiam summatem deam praecipua maiestate pollere resque prorsus humanas ipsius regi providentia, nec tantum pecuina et ferina, verum inanima etiam divino eius luminis numinisque nutu vegetari, ipsa etiam corpora terra caelo marique nunc incrementis consequenter augeri, nunc detrimentis obsequenter imminui, fato scilicet iam meis tot tantisque cladibus satiato et spem salutis, licet tardam, subministrante, augustum specimen deae praesentis statui deprecari, confestimque discussa pigra quiete alacer exsurgo meque protinus purificandi studio marino lavacro trado, septiesque submerso fluctibus capite, quod eum numerum praecipue religionibus aptissimum divinus ille Pythagoras prodidit, laetus et alacer deam praepotentem lacrimoso vultu sic apprecabar:
- (아풀레이우스, 변신, 11권 1:1)