라틴어 문장 검색

Et exspoliavit se Ionathan tunicam, qua erat vestitus, et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum.
요나탄은 자기가 입고 있던 겉옷을 벗어 다윗에게 주고, 군복과 심지어 칼과 활과 허리띠까지도 주었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 18장4)
Et ait Ioab viro, qui nuntiaverat ei: " Si vidisti, quare non confodisti eum in terra? Ego vero dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum ".
요압이 소식을 전해 준 그 사람에게 말하였다. “그를 보았다면 어찌하여 그 자리에서 그를 내리쳐 땅에 쓰러뜨리지 않았느냐? 그랬더라면 내가 너에게 은전 열 닢과 띠 하나를 주었을 것이다.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 18장11)
Tu quoque nosti, quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner et Amasae filio Iether, quos occidit; et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in balteo suo, qui erat circa lumbos eius, et in calceamento suo, quod erat in pedibus eius.
더구나 너는 츠루야의 아들 요압이 나에게 한 짓, 곧 이스라엘 군대의 두 장수, 네르의 아들 아브네르와 예테르의 아들 아마사에게 한 짓을 알고 있다. 요압은 그들을 죽여 전쟁 때에 흘린 피를 평화로운 때에 갚음으로써, 그 피를 자기 허리띠와 신발에 묻혔다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 2장5)
Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges, ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes, qui accingi poterant balteo et desuper, et steterunt in terminis.
한편 모든 모압인은 임금들이 자기들과 싸우러 올라왔다는 소식을 들었다. 그래서 징집 연령이 된 사람들과 그 이상 된 사람들이 모두 소집되어 국경에 배치되었다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 3장21)
Balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum.
임금들의 띠를 푸시고 그 허리를 포승으로 묶으시는 분. (불가타 성경, 욥기, 12장18)
Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum,
저는 당신의 천막 안에 길이 머물고 당신의 날개 그늘에 피신하고 싶습니다. 셀라 (불가타 성경, 시편, 61장5)
quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exsultabo.
정녕 당신께서 제게 도움이 되셨으니 당신 날개 그늘 아래서 제가 환호합니다. (불가타 성경, 시편, 63장8)
Reddidit sanctis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem.
거룩한 이들에게 그 노고에 맞는 상급을 주고 그들을 놀라운 길로 이끌었다. 낮에는 그들에게 그늘이 되어 주고 밤에는 별빛이 되어 주었다. (불가타 성경, 지혜서, 10장17)
Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et umbris perturbati.
저들은 자기들의 은밀한 죄가 망각의 어두운 휘장에 가리어 들키지 않으리라고 생각하였지만 몹시 겁에 질리고 환영으로 혼란에 빠져 흩어져 갔습니다. (불가타 성경, 지혜서, 17장3)
Quam gloriosus apparuit, cum prospiceret e tabernaculo in egressu domus velamenti!
그가 지성소에서 나와 백성에게 둘러싸였을 때 얼마나 영광스러웠던가! (불가타 성경, 집회서, 50장5)
et accinctos balteis renes, et tiaras defluentes in capitibus eorum; aspectus essedariorum omnibus, similitudo filiorum Babylonis, quorum patria Chaldaea.
모두 영웅 모습을 한 그들은, 허리에 띠를 매고 머리에는 건을 감아 늘어뜨렸는데, 칼데아가 고향인 바빌론인들의 형상을 하고 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 23장15)
post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum,
둘째 휘장 뒤에는 ‘지성소’라고 하는 성막이 있었습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 9장3)
balteus balteus dicitur non tantum quo cingimur, sed etiam a quo arma dependent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3131)
' Non enim sub simulantium amare velamento fidelis est recusandus amator, quia satis videtur iniquum aliquem alterius iniquitate gravari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 8:6)
Istae vero, dum se dominas mentiuntur egregias et omni urbanitate praeclaras, pro suo cogunt homines amore languescere et sub falsis velamentis amoris eos Cupidinis sagitta pertactos cunctis gaudent spoliare divitiis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION