라틴어 문장 검색

Tunc reliqui fratres non tam Hercule desperata quam ultro neglecta sua salute contendunt ad divitem atque ardentibus animis impetuque vesano lapidibus crebris in eum velitantur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:5)
CUM inquinatissimis hominibus non esse convicio decertandum neque in maledictis adversum inpudentes et inprobos velitandum, quia tantisper similis et compar eorum fias, dum paria et consimilia dicas atque audis, non minus ex oratione Q. Metelli Numidici, sapientis viri, cognosci potest quam ex libris et disciplinis philosophorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 2:1)
Militia colonica contra copias regias acerrime velitabatur, qua certatione multi utrinque occisi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.29)
ictu iaculatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1645)
Sed ubi eundi spatium satis iustum cum sermone consumpsimus, eandem emensi viam rursus versis vestigiis terebamus, et cum ad id loci ventum est, ubi subductae naviculae substratis roboribus a terrena labe suspensae quiescebant, pueros videmus certatim gestientes testarum in mare iaculationibus ludere.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 4:2)
'De iaculatione equestri unus';
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 3:1)
illud quoque genus est positum non in hac veluti iaculatione dictorum et inclusa breviter urbanitate sed in quodam longiore actu, quod de L. Crasso contra Brutum Cicero in secundo de Oratore libro et allis quibusdam locis narrat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 152:1)
nescio quid vos velitati estis inter vos duos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 230)

SEARCH

MENU NAVIGATION